U 29
[1] VINCO -cis vici victum, superare, victoriam habere, quod autem dicitur vincere quasi vi capere, ethimologia est et non compositio; et inde victor -ris, et hinc hec Victoria -e, quasi vi adquisita, et hinc hec victoriola -e, et victoriosus -a -um, et comparatur, et victorialis -le. [2] Item a vinco hic et hec victrix -cis: in nominativo est communis, sed postea et in singulari et in plurali est omnis generis, vel in una voce vel in diversis, ut 'victricem exercitum', 'victrici signo', 'victricia signa'; hoc tamen nota, quod in accusativo singulari non dicitur in neutro genere, quia talis terminatio numquam est in hoc nomine neutri generis, sic ergo hoc nomen in accusativo et vocativo et nominativo singularibus non habet neutrum genus. [3] Item a vinco vincibilis, et per compositionem invincibilis; et victus -a -um, et comparatur, et per compositionem invictus -a -um, et similiter comparatur. [4] Item victus componitur hec provincia -e, quasi procul posita et devicta: cum enim Romani olim vincendo totum orbem in suum ius redigerent, procul positas regiones provincias appellaverunt; provincia etiam hinc dicitur regio subiugata et tributaria facta, unde provincialis -le, tributarius; [5] provincia etiam dicitur confìnium regionum; et provincia significat celeriter adverbium et providentiam et officium, ut 'ex provincia factum', idest officio. [6] Item hec vix vel vices a vinco, genitivo vicis, sed nominativus in usu non est, unde vicissim, alternatim, mutuo, per vices; idem dicitur et vicatim, quod potest derivari vel a vico, quasi per vicos vel de vico in vicum, vel a vice, idest vicissim; et hec vicissitudo -dinis, unde vicissitudinarius -a -um, vicem prebens, vel vicem domini vel alterius agens. [7] Item a vice vicarius -a -um, vel per vicem succedens vel vicem domini vel alterius agens. [8] Item a vices hec vicia -e, quoddam genus leguminis, quia vice panis ea utantur in quibusdam locis, vel vicia quasi vitiosa, quia mala est; vel vicia dicitur a Victoria, quam antiqui viciam dicebant, inde vicia quasi victorialis, quia victores olim ea solebant coronari, unde viciosus -a -um. [9] Item a vice hic vicus -ci, villa extra civitatem; proprie vici et castella et pagi sunt que nulla dignitate civitatis honorantur, sed vulgari hominum conventu incoluntur et propter parvitatem sui civitatibus attribuuntur; et dicitur vicus quia sit vice civitatis vel quia habeat vias tantum, sine muris. Vici etiam dicuntur ipse habitationes civitatis a via cui insident; vie sunt ipsa spatia inter vicos, sed maiora et latiora platee sunt; [10] unde hic viculus diminutivum; et vicanus -a -um et vicaneus -a -um et vicinus -a -um in eodem sensu, et vicinus comparatur; [11] unde hec vicinia -e, et hec vicinitas -tis: vicinia proximitas locorum, vicinitas regio unita; et vicinulus -a -um diminutivum. [12] Et vicino -as, idest more vicini se gerere vel propinquare vel iungere; et componitur abvicino -as, disiungere, advicino -as, adiungere vel adpropinquare. Vicino pro iungere et eius composita secundum hanc signifìcationem activa sunt, aliter neutra. [13] Item vicinus componitur convicinus -a -um, convicanus -a -um et convicaneus -a -um similiter. [14] Item vice componitur cum per et dicitur hic et hec et hoc pervicax -cis, idest improbus, protervus, importunus: et componitur a per et vice, quia vicem suam obtinere vult vel quia pervertit vices rerum, quod bonum est iudicando malum, vel e contrario; vel componitur a per et vitio, quia in vitio persistat, vel a per et vitio et cadens, quasi per vitium cadens, vel a per et viribus et cadens, quasi per suas vires cadens; vel componitur a per et vicia, quam antiqui victoriam dicebant, inde pervicax proprie dicitur qui in proposito suo ad victoriam perseverat, et comparatur; [15] inde pervicaciter -cius -me adverbium, et hec pervicacia, et pervicacitas. [16] Item a vinco hec victima -me, que occidi solet propter victoriam, scilicet sacrifìcium quod fìt pro hostibus victis, sicut hostia pro hostibus vincendis; vel victima a vincio, quia vincitur dum ducitur ad immolandum, unde victimalis -le, et victimo -as, sacrificare, immolare, et est activum. [17] Vinco componitur convinco -cis -vici -ctum, simul vincere vel multum redarguere, superare, devinco -cis, evinco -cis, pervinco -cis, revinco -cis. Vinco et eius composita activa sunt et faciunt preteritum in vici et supinum in victum sine n.