U 14
[1] VENIO -nis -ni -tum, unde hic ventus -ti, quia veniat, vel ventus quia violentus sit et violenter veniat; unde ventosus -a -um, vento plenus vel vento inflatus vel instabilis vel verbosus et laudis vane et glorie cupidus, et ventuosus -a -um in eodem sensu, et utrumque comparatur, unde hec ventositas vel ventuositas; [2] et ventosa -e, pro quodam vase ad minuendum sanguinem apto; item a ventus hic ventulus diminutivum, Terentius in Eunucho 'cape flabellum et ventulum huic facito'. [3] Et ventilo -as, ad ventum dispergere et proicere, exquirere, excutere, investigare, unde hoc ventilabrum, pala ventilandi; et componitur diventilo -as, diversis modis ventilare, eventilo -as, extra vel valde ventilare, et est activum cum suis compositis. [4] Item a ventus hic venter -tris, quia ventum concipiat, vel dicitur venter quia per totum corpus vite alimenta transmittat; et differt ab alvo et utero, quia alvus est illud receptaculum quod cibum recipit et in quo sordes sunt et purgari solet, unde et dicitur sic quia abluatur, idest purgetur, ex ipso enim sordes stercorum defluunt, unde Sallustius (hìst. frg. 1, 52) 'simulans sibi alvum purgari'. [5] Venter vero est qui acceptos cibos digerit et apparet extrinsecus, scilicet pars exterior, in qua est pinguedo, et protenditur a pectore usque ad inguen et, sicut dictum est, dicitur venter quia per totum corpus vite alimenta transmittat vel quia concipiat ventum. [6] Uterus proprie est mulierum, in quo concipiunt, et dicitur uterus quia duplex sit et ab utraque in duas se dividit partes, vel quia interius impleatur fetu. Aqualiculus proprie porci est, et hinc ad ventrem translatio. [7] Et a venter hic ventriculus diminutivum, et hoc ventrale -lis, fascia vel ligatura ventris vel cingulum circa ventrem sive zona, sicut lumbare circa lumbos et renale circa renes; et ventralis -le; et hec ventrina -ne, bestia que fert onus circa ventrem; [8] et ventricosus -a -um et ventruosus -a -um, magnum et grossum habens ventrem, vel grossus, Plautus in Amphitrione 'macilentis malis rufulis et aliquantulum ventricosus'; idem in Asinaria 'rufulus est et aliquantulum ventricosus'. Et per compositionem ventriloquus -a -um, qui de ventre et pro ventre loquitur. [9] Item a venio hec venia -e: si precedat peccatum idem est quod indulgentia, si non precessit peccatum idem est quod licentia, unde Oratius (ars 11) 'scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim'; unde hec veniola diminutivum, et venialis -le, venialiter, venialitas, quod facile promeretur veniam. [12] Item a venio hec venilia -e, maris estuatio, que ad litus venit, Varro: venilia est unda que ad litus venit, salaria que ad mare redit. [11] Et hec vena -ne, quia per eam sanguis veniat, vel vena quasi viena a via, quia est via sanguinis, unde venula diminutivum, et venosus -a -um, venis plenus, macer, cuius vene extant et apparent propter macilentiam; Persius (1, 76) 'est nunc Brisei quem venosus liber Accii', et hic ponitur pro turpis, quia vena in macilento turpiter apparet, et comparatur. [12] Item a vena hec Venus -neris, dea amoris vel pulchritudinis, ipsa pulchritudo, et dicitur sic a vena, idest a sanguine, quia sanguis pulcritudinem creat et amorem, unde venerius -a -um, et venustus -a -um, pulcher, decens, et comparatur; [13] unde hec venustas -tis, et venustulus -a -um, aliquantulum venustus, et venusto -as, decorare, decusare, et componitur convenusto, devenusto -as, valde venustare vel venustatem auferre, et est activum cum omnibus suis compositis. [14] Item a Venus vanus -a -um, inanis, falsus, vacuus, irritus, quia venerii precipue solent esse vani, et comparatur; unde hec vanitas, unde vanito -as, vanitatem dicere, vel vanitando laudare. [15] Item a vanus vascus -a -um, inanis, nugatorius; et vaneo -es -nui, esse vel fieri vanum vel deficere, unde vanesco inchoativum; [16] et vanidus -a -um, idest vanus, et componitur evanidus -a -um, valde vanidus, Ovidius pectoraque in tenues abiere evanida rivos'. [17] Vaneo componitur convaneo, invaneo, evaneo, et hinc inchoativa; vaneo et eius composita neutra sunt et carent supino et producunt va-, [18] Item vanus componitur vanidicus -a -um, et vaniloquus -a -um, unde hoc vaniloquium; [19] et inanis -ne, quasi invanis, idest valde vanus, et comparatur, unde hec inanitas, et inanio -nis -nivi, inanem facete, adnichilare; et componitur exinanio -nis, adnichilare, vacuare, deprimere, diminuere, et est activum cum suis compositis. [20] Item a Venus veneror -aris, verbum commune, adorare vel adorari, honorare vel honorari, quia propter pulchritudinem fit sepe veneratio, unde venerandus -a -um, et venerabilis -le, venerabiliter, venerabilitas, et comparatur. Veneror cum suis compositis, si qua habet, commune est. [21] Item a Venus hoc venetum, vestis venerii coloris, que visu vilis est; et per compositionem veneripeta -te, luxuriosus. [22] Item a vena hoc venenum, quia per venas eat, aliter, nisi tangeret sanguinem, non noceret; unde venenosus -a -um, et comparatur, unde venenositas; [23] et veneno -as, toxicare vel veneno infìcere, unde venenatus -a -um, et venenarius -a -um, qui facit venenum: venenatum est in quo mixtum est venenum, ut potio, venenosum in quo natum est, ut herba, serpens, venenaria mulier que facit venenum. [24] Veneno componitur conveneno -as, deveneno -as, valde venenare vel venenum auferre, eveneno -as, in eodem sensu, inveneno -as. Veneno activum est cum omnibus suis compositis. [25] Item venenum componitur venefico, venenum facere, unde veneficus -a -um, miscens et faciens venenum, et hic et hec venefex -icis, in eodem sensu, unde in Psalmo 'etiam venefìcis incantantis sapienter'; unde hoc veneficium, tale malefìcium, et hec venefìcina -ne, locus ubi venefìcia exercentur. [26] Item a venio venor -aris, quod sepe invenitur pro allicere vel decipere, quia in venando fere decipiuntur, unde venatus -tus, et venatorius -a -um, et venaticus -a -um: venatorium dicimus ferramentum vel locum venandi, venaticum, vero, carnem vel canem; [27] et hoc venabulum, quia venatui sit habile vel quia venientem aprum excipiat, et venabilis -le, ad venandum habile vel plausibile. Venor componitur convenor -aris. [28] Item venio componitur antevenio -is, idest venire ante vel preoccupare et anticipare; advenio -is, idest venire ad, unde advento -as frequentativum; [29] et hic et hec advena -ne, qui aliunde venit, alienigena, et adventicius -a -um, et hic adventus -tus; unde hic Adventinus, quidam mons in Roma, sic dictus ab adventu avium de Tiberi illuc advenientium et ibi considentium. [30] Circumvenio, circumdare, stringere vel inculpare; convenio -nis, idest congruere vel decere, ut 'hoc pallium convenit michi', idest 'decet me'; et convenire idest alloqui, ut 'convenio vos, o Iudei', idest 'alloquor'; et convenire idest adunati, ut 'isti convenere ibi'; et convenire idest simul venire; et convenire idest pacisci, ut 'convenit tibi unum denarium'; et convenire idest exigere aliquid ab aliquo; [31] et convenire idest adunare vel compellare, idest ad causam vocare et ad placitum; et convenire idest inesse, ut 'albedo convenit michi', idest 'inest michi'; et convenire idest assimilati, ut 'iste convenit cum ilio in albedine', idest 'est similis illi', quas signifìcationes isti versus in parte indicanti 'convenit accipitur pro pangit et assimilatur, pro compellat, inest, pro coit atque decet'; [32] unde convenit impersonale; et conveniens, et comparatur, unde hec convenientia, et componitur inconveniens, et comparatur, unde hec inconvenientia. [33] Item a convenio hic et hec convena -ne, simul cum alio veniens vel qui cum alio convenit, Ambrosius Super Egisippum 'omnis turba convenarum dum cedentem sequitur campo medio circunfusa'; [34] et hic conventus -tus, unde hic conventiculus et hoc conventiculum ambo diminutiva, et conventor -aris, conventum facere vel celebrare, sed convento -as est frequentativum huius verbi convenio. [35] Devenio, deorsum venire vel de uno loco ad alium venire vel a deorsum susum venire, evenio -is, unde eventus -tus, casus vel finis; [36] intervenio, intercedere, inter aliquos venire et mediatorem esse, pro aliquo orare, unde interventus -tus, intercessio; invenio -is, idest venire in id quod cupimus vel querimus: invenimus quesita, reperimus ultro occurrentia; et componitur adinvenio -is, valde vel iuxta vel ad utilitatem vel damnum alicuius invenire. [37] Prevenio -is, antevenire vel anticipare, preoccupare vel premonstrare et ante invenire vel imponete; pervenio -is, perfecte venire, provenio -is, procul vel ante venire vel abundare et crescere, pullulare, unde proventus -tus, abundantia; [38] obvenio -is, pro, contra venire vel undique, vel evenire, revenio -is, iterum venire vel retro, subvenio -is, succurrere. [39] Venio et eius composita neutra sunt preter ista V: antevenio, circumvenio, convenio pro alloqui vel exigere vel adunare vel ad placitum vocare, invenio et prevenio, que sunt activa, et omnia faciunt preteritum in veni et supinum in ventum, et omnia corripiunt hanc sillabam vein presenti, sed in preterito eam producunt.