Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U/V

U 1

[1] VACO -as -avi -atum, idest esse vel fieri vacuum, et licet videatur ad alias signifìcationes transferri, tamen omnes redolent illam: dicitur enim 'vaco lectioni', idest 'insisto lectioni', 'do operam lectioni'; 'vaco a lectione', idest 'cesso a lectione', 'vaco nummis', idest 'careo nummis'; sed omnes iste signifìcationes redolent primam, cum enim dicitur 'vaco lectioni' idem est ac si diceretur 'vacuus sum ab aliis rebus et insisto lectioni'. [2] Unde vacat impersonale, idest vacuum vel licitum esse vel opportunum esse, ut 'vacat michi legere', quasi 'opportunitatem habeo legendi', 'non impedior ab alio negotio'; et hec Vacuna -ne, dea vacationis et otii, Oratius (epist. 1, 10, 49) 'hec tibi dictabam post fanum putre Vacune'. Vaco neutrum est cum suis compositis, si qua habet, et corripit hanc sillabam va-. [3] Item a vaco vacillo -as, titubare, instabilem esse, tremulare, labare; unde hec vacca -ce, quasi vacilla et debilis respectu tauri; vel vacca a bos, quasi boacca, sicut a leo leena et a draco dracena, unde vaccula diminutivum, et vaccinus -a -um, et hic vaccarius et hec vaccaria, custos vaccarum. [4] Et hec Vacca, quedam civitas Hyspanie ab abundantia vaccarum ita dieta, Vacca etiam quedam civitas in Numidia; unde vacceus -a -um, et vaccensis -se, et hic et hec Vasco -nis; [5] Vascones et Vaccei iidem populi sunt dicti a Vacca civitate Hyspanie iuxta Pireneum montem, a qua habuere principium vel quam olim possederunt, et dicuntur Vascones quasi Vaccones, c mutata in s, unde hec Vasconia -e, regio eorum, et hinc vasconius -a -um, et hic et hec Vasconis.