Qui autem per spiritum tuum uident ea, tu uides in eis. ergo cum uident, quia bona sunt, tu uides, quia bona sunt, et quaecumque propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. quis enim scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. nos autem, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. et admoneor, ut dicam: certe nemo scit, quae dei, nisi spiritus dei. quomodo ergo scimus et nos, quae a deo donata sunt nobis? respondetur mihi, quoniam quae per eius spiritum scimus etiam sic nemo scit nisi spiritus dei. sicut enim recte dictum est: Non enim uos estis, qui loquimini, eis, qui in dei spiritu loquerentur, sic recte dicitur: non uos estis, qui scitis eis, qui in dei spiritu sciunt. nihilo minus igitur recte dicitur: non uos estis, qui uidetis eis, qui in spiritu dei uident: ita quidquid in spiritu dei uident quia bonum est, non ipsi, sed deus uidet, quia bonum est. aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supra dicti sunt; aliud, ut quod bonum est uideat homo, quia bonum est, (sicut multis tua creatura placet, quia bona est, quibus tamen non tu places in ea; unde frui magis ipsa quam te uolunt:) aliud autem, ut, cum aliquid uidet homo quia bonum est, deus in illo uideat, quia bonum est, ut scilicet ille ametur in eo, quod fecit, qui non amaretur nisi per spiritum, quem dedit; quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, per quem uidemus, quia bonum est, quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed est, est.