Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 270

[1] Hec APES -pis sic dieta, quia nascatur sine pedibus, vel apes ab alligando se pedibus, unde hec apecula -le diminutivum; dicitur etiam in nominativo hec apis, unde hec apicula diminutivum. Plautus: 'hec vera apicularum opera congesta non feram'; [2] et hic apiaster -stri, apium magister vel dicitur ab ape, sicut catulaster a catulo, calvaster a calvo, et hoc apiarium -rii, idest locus ubi apes mellifìcant, quod et apiforium et hoc apisterium dicitur; [3] et hec apiastra, avis que libenter comedit apes, et hec apiana, vitis que vinum dulce facit, cuius uve, nisi cito colligantur, devastantur ab apibus; hec apiago -ginis herba cuius flores apes libenter colligunt. [4] Item ab ape apiscor -ris verbum deponens, idest acquirere, unde aptus -a -um qui libenter acquirit et habet modum in expendendo, et est nomen et non participium in nostro usu, et etiam verbum non est in usu; et comparatur -tior -simus et cetera, unde hec aptitudo idest convenientia, ex quo aptitudinarius -a -um quod significat proprietatis aptitudinem, ut risibilis; [5] et ab aptus apto -as verbum activum, et componitur adapto -as et coapto -as, et ab istis verbalia; [6] aptus componitur ineptus, idest indiscretus, qui acquirit sed non habet modum in expendendo, et comparatur -tior -simus et cetera, unde hec ineptia -e, ex quo ineptiola -le diminutivum, et inepto -as verbum activum, idest infatuare, ineptum facere vel ineptum fieri, et tunc est neutrum; invenitur etiam ineptio -tis -tivi -tire in eodem sensu; [7] et componitur apiscor adipiscor -eris adeptus et indipiscor -eris indeptus, in eadem signifìcatione cum suo simplici, idest acquifere, unde verbalia et adepticius -a -um et indepticius -a -um. [8] Item invenitur hic Apis -pis pro rege Grecorum, qui in Egipto mortuus est et pro deo habitus et in arca repositus, unde Serapis dictus est: soros illorum lingua arca in qua mortuus ponitur, sed conversa o in e dicitur Serapis. [9] Item hic Apis dicebatur taurus qui de Nilo solebat exire et, gesticulatione sui corporis, predicete futura. Item Apis deus apium. [10] Et nota quod apes nascuntur de putribus carnibus boum sicut crabrones et scarabei de carnibus equorum, fuci de carnibus mulorum, vespe de carnibus asinorum; [11] hic apex -cis, idest summitas: quod enim in summo est, a pedibus remotum est; et apex quandoque dicitur littera et proprie apices dicuntur littere ille que alte in frontispiciis murorum scribuntur sed quelibet littera quandoque dicitur apex, unde in Evangelio 'unus apex non preteribit a lege donec omnia fìant' et in librorum principiis et in titulis legum; et apex ligamen; [12] et apex dicitur pilleus subtilis quo gentiles sacerdotes utebantur, et apex summitas galee, scilicet conus, in qua criste ponuntur, et inde hic apiculus -li diminutivum, quod et pro littera et pro ligamine quo filacteria dependent et pro filis accipitur; [13] et inde tunc apicio -is apicire, idest ligare, verbum activum, unde apicitus -a -um idest ligatus; [14] et ab apex apium -pii, idest herba qua solebant coronari apices, idest capita, hominum, et apiciosus -a -um idest calvus, capitis cuius summitas apparet.