T 137
[1] TONO -as -nui tonitum, tonitruum facere, et convenit soli deo, unde solum in tertia persona deberet inveniri; invenitur in prima et in secunda et per prosopopeiam vel per translationem, ut tono, sono, vel fortiter proclamo, et per apostropham. Unde hoc tonabulum, idest sonus vel tintinnabulum, et hic tonus -ni, idest sonus. [2] Unde hec tunica -ce, antiquissima vestis, quasi tonica, quia in motu incedentis sonum faciat; primum enim fuerunt pellicie tunice, quibus post eiectionem de paradiso Adam et Eva induti sunt; [3] unde hec tunicula et hec funicella, ambo diminutiva, et tunicosus -a -um, tunicis plenus, et tunicatus -a -um, tunica indutus vel tunicam habens, et tunico -as, tunicam induere. [4] Tonus componitur cum terreo et dicitur hic tonitrus -trus, et hoc tonitrum, indeclinabile in singulari, et hoc tonitruum idem est, et dicitur sic quia sonus eius terreat. [5] Item componitur hic semitonus, et hoc semitonium, idest non plenus tonus, sed est maius et minus semitonium: minus appellatur limma vel diesis, maius apotome, quasi decisio, quia cum fere accedat ad tonum cadit tamen ab integri tate toni; limma vel diesis dicitur quasi corruptio, quia fit cum quodam planctu et plausu, sed hoc melius in phisica distinguitur. [6] Item tonus componitur hic paritonus, idest cantor qui parit tonos, et hic sintonus, totus tonus vel duplex tonus. [7] Tono componitur attono -as, stupefacere, unde attonitus -a -um, tonitruo stupefactus, territus, contono -as, simul tonare, intono -as, insonare. [8] Tono et eius composita neutra sunt preter attono, quod est activum, et omnia faciunt preteritum in -nui et supinum in -itum, licet quandoque inveniantur facere in -avi et in -atum, et omnia corripiunt hanc sillabam to-; et nota quod tono absolutum est, ut 'deus tonat'; invenitur tamen quandoque 'deus tonat aerem', quia verbum transitivum tunc intelligitur in eo, idest tonare facit vel tonitruo percutit et movet et tangit.