Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXVIIII

Et attendi, ut inuenirem, utrum septiens uel octiens uideris, quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua uisione non inueni tempora, per quae intellegerem, quod totiens uideris quae fecisti, et dixi: O domine, nonne ista scriptura tua uera est, quoniam tu uerax et ueritas edidisti eam? cur ergo tu mihi dicis non esse in tua uisione tempora, et ita scriptura tua mihi dicit per singulos dies et quae fecisti te uidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inueni quotiens? ad haec tu dicis mihi, (quoniam tu es deus meus et dicis uoce forti in aure interiore seruo tuo perrumpens meam surditatem et clamans:) o homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico. et tamen illa temporaliter dicit, uerbo autem meo tempus non accedit, quia aequali mecum aeternitate consistit. sic ea, quae uos per spiritum meum uidetis, ego uideo, sicut ea, quae uos per spiritum meum dicitis, ego dico. atque ita cum uos temporaliter ea uideatis, non ego temporaliter uideo, quemadmodum, cum uos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico.