T 134
[1] TOMOS grece, latine dicitur divisio vel sectio vel incisio, unde et apud nos hic tomus dicitur idem; et tomus etiam dicitur liber vel volumen propter multas divisiones et replicationes cartarum; et hoc tomatulum: tomatula dicuntur intestina propter divisiones et sectiones. [2] Tomus componitur cum a, quod est sine, et dicitur hic atomus, corpus indivisibile propter sui parvitatem, quamvis forte nullum corpus sit quod non possit divisionem recipere, unde et sic dicitur quia non recipiat sectionem sensui subiacentem. [3] Item componitur cum epi, quod est supra, et dicitur hoc epitoma -tis, idest sermonis abbreviatio, unde epitomaticus -a -um, breviter dicens vel dictus, et epitomor -aris, idest breviter loqui.