Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

T 131

[1] TOLLO -is tuli, elevare, et tollere idest auferre: sed tollimus a nolente, eripimus vi, auferimus quod dedimus; et tollere idest nutrire: Iuvenalis 'dulcem cogitat tollere heredem cariturus turture magno'; et tollere idest portare vel sufferre, et caret preterito et supino, sed accipit mutuo tuli vel sustuli. [2] Antiqui etiam dicebant tulo -is tuli vel tetuli, et inde componebatur sustulo -lis sustuli, quod modo non est in usu in presenti et ideo datum est eius preteritum huic verbo tollo secundum quod signifìcat auferre vel elevare, et composita similiter possunt accipere preteritum a compositis illius, quamvis non omnia. [3] Unde hic tolus -li, idest summitas templi, eminens rotunditas proprie quidem tolus est, vel ut scutum breve quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt; unde hec toles -lis: toles sunt membra, tumores circa uvam stantes, has vulgo per diminutionem tusillas vocant, hee in faucibus solent turgescere. [4] Item a tolus hic talus -li propter rotunditatem, et est talus sub cruribus, et sub talo calcaneus; unde hic et hec talaris -re, unde talaris tunica quia usque ad talos descendat; et hoc talare -ris, instrumentum volandi talo alligatum, quo Mercurius utebatur; et hic talassus, vestigium in luto. [5] Talus componitur subtularis, quasi subtalaris, quia sub talo sit. Et nota quod talus dicitur etiam decius; unde hic taxillus diminutivum: Pomponius 'dum contemplor pugnam taxillos perdidi'. [6] Item a tollo hoc tollinum, lignum puteorum quo auritur aqua; [7] et hec tellus, terra frugifera quia eius fructus tollimus, vel quia eius fructus nos tollunt, idest nutriunt, vel quia ipsa nos tollit, idest portat et sustinet: humus inferior et humida est, sed terra a superiori parte qua teritur, vel generaliter terra ubique est sic dieta quia naturaliter siccitate torreat, nam ut humida sit hoc affìnitate aque sortitur. Et a tellus hic Tellurus, deus telluris. [8] Tollo componitur attollo -is -tuli vel abstuli, valde tollere; extollo -lis extuli, unde stolidus -a -um, stultus, fatuus, insipiens, superbus, socors, quasi exstolidus quia se extollit, et comparatur, unde hec stoliditas. [9] Item ab extollo stultus -a -um, quasi extultus, quia se extollit, unde et dicitur stultus, quasi statim ultus; proprie tamen stultus est qui per stuporem non movetur iniuria, sevitiam enim perfert nec ultus est nec ullo ignominie commovetur dolore, quia stultus est hebetior corde, sicut quidam (Afran. com. 416) ait 'ego me esse stultum existimo, fatuum esse non opinor', idest optusis quidem sensibus, non tamen nullis; et secundum hoc stultus dicitur quasi seorsum ab ultu, et comparatur; [10] unde hec stultitia, et stultizo -as, stulte se habere. [11] Item ab extollo extollenter, et hec extollentia, idest superbia; sustollo -lis sustuli, sursum tollere; et est activum tollo -lis cum suis compositis.