Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXVII

Ideoque dicam, quod uerum est coram te, domine, cum homines idiotae atque infideles (quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et coetorum significari credimus), suscipiunt corporaliter reficiendos aut in aliquo usu praesentis uitae adiuuandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt nec isti ab illis pascuntur; quia nec illi haec sancta et recta uoluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum uident, laetantur. inde quippe animus pascitur, unde laetatur. et ideo pisces et coeti non uescuntur escis, quas non germinat nisi iam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.