T 92
[1] TETRAS grece, latine dicitur quattuor, unde hec tetras tetradis, idest quattuor; et hec tetradebucolica per compositionem, scilicet quedam species cesure que attenditur in quarto pede, qua maxime solent uti scribentes bucolica. [2] Item componitur cum grammaton, quod est littera, et dicitur tetragrammaton, nomen dei, hoc est IIII litterarum. Item componitur cum ydos, quod est forma, et dicitur tetraidos, scilicet formule incensi in longitudinem porrecte, que fìunt ex quattuor pigmentis; componitur quoque et cum aliis partibus de quibus melius per se tractatur.