T 69
[1] TENDO -is tetendi tentum vel tensum, idest ire; et tendere dicunt arcum et vineam et brachia, unde hoc tensorium, quod et tentorium dicitur, quia tendatur funibus et palis, [2] unde et tende dicuntur; et tensim adverbium, et tensibilis -le, vel tensilis -le; [3] et tenso -as frequentativum, et tensare idest defendere et securum facere et ducere, a quo tensito -as frequentativum, et per compositionem protenso -as, et protensito -as, defendere et protegere. [4] Item a tendo hec tendicula -le, et hec tenticula -le: tendicule vel tenticule sunt insidie que tenduntur avibus vel leporibus vel et aliis animalibus. [5] Et hec tentigo -nis, extensio vel arrectio virilis membri; Iuvenalis (6, 129) 'rigide tentigine vulve', et Horatius (sat. 1, 2, 118); unde tentiginosus -a -um, idest luxuriosus, sepe tentiginem patiens, et comparatur, et hic tentiginarius -rii, idest luxuriosus. [6] Tendo componitur attendo -is -di, considerare, inspicere vel attentum facere, unde attentus -a -um, et comparatur; [7] contendo -is, litigare, vel simul ire vel simul tendere, extendere, unde hec contentio, et hinc contentiosus -a -um, et contento -as frequentativum; [8] distendo -is, valde tendere vel a tensura removere; extendo -is, extra tendere, explicare; [9] intendo -is, idest adaugere, ut 'Deus intendit albedinem circa istum', et secundum hoc facit intensum -su, unde intensio, adauctio; intendere est etiam operam dare, dirigere, intentum facere, intelligere, ut 'iste intendit animum suum', et secundum hoc proprie facit supinum intentum -tu, [10] unde intentio, et intentivus -a -um, et intento -as frequentativum; [11] protendo -is, procul vel ante tendere, extendere, pretendo -is, pre, idest ante, tendere, extendere anterius. [12] Item componitur cum porro, quod est longe, et dicitur portendo -is, idest porro, idest longe tendere, significare, destinare, longe post preostendere, unde hoc portentum, idest monstrum, unde portentuosus -a -um, monstruosus, et comparatur; et notandum quod portentum non est contra naturam natum, ut Varro dicit, nam nichil contra voluntatem Dei, que natura est omnium rerum, potest fieri, sed est portentum non contra naturam, sed contra quam est nota natura. [13] Portentum, prodigium, monstrum, ostentum differunt: portentum quia aliquid preostendit, prodigium quia porro dicat, idest futura predicat, vel portentum in terra, prodigium in celo, quasi procul a digito, vel portentum quod porro futurum significat, prodigium quod devastationem significat; monstrum quod statim monstrat quod apparet, ostentum quod aliquid futurum demonstrat; et hoc proprietatis est, sed abusione autorum plerumque corrumpitur. [14] Item differentia est inter portentum et portentuosum, quia portenta sunt que transfigurantur, sicut fertur in Libia mulier peperisse serpentem; portentuosa vero levem sumunt mutationem ut nati cum VI digitis. [15] Obtendo -is, contra tendere; [16] ostendo -is, demonstrare, aperire, unde ostensim, idest aperte, et hic ostentus -tus, et ostento -as frequentativum: ostentare, vanitare, iactare; unde ostentamen, et ostentaculum, idest demonstratio; [17] retendo -is, iterum tendere vel a tensura removere. Tendo pro ire et eius composita secundum illam significationem neutra sunt, in alia vero significatione activa sunt; item omnia faciunt preteritum in -tendi et supinum in -tentum vel in -tensum, item simplex geminar sillabam in preterito, sed nullum ab eo compositum eam geminat.