S 326
[1] STUPEO -es -ui, mirari, terreri, timere, esse vel fieri stupidum et quasi sine sensu, unde stupidus -a -um, sepius stupens, et comparatur, unde stupido -as, stupidum facere vel stupere; Martianus (6, vers. p. , 11) 'quod pavidum stupidet sapiens'. [2] Item a stupeo hic stupor -ris, et est stupor casus memoriam et rationem auferens et linguam impediens, unde stuporatus -a -um, stupefactus, et stuporosus -a -um, et comparatili". [3] Stupeo componitur stupefacio, et stupefio -is, stupefactus; [4] item stupeo componitur astupeo -es, valde stupere vel ad aliquid stupere, exstupeo -es, valde stupere vel a stupore cessare, liberati, instupeo -es, valde stupere, obstupeo -es, undique vel ob aliquid stupere, restupeo -es, [5] et ab omnibus inchoativa stupesco, astupesco et cetera. Stupeo et eius composita neutra sunt et carent supino et corripiunt stu-.