Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 279

[1] SPARGO -is -si -sum, diffundere, dissipare vel respergere, distanter operire sive perfundere, unde sparsim adverbium, et hoc sparsorium, res cum qua aliquid spargitur; [2] et hic sparus -ri, telum rusticum missile, quia spargatur, idest mittatur; unde et quidam piscis dicitur sparus, quia eiusdem figure sit; et hic spartus -ti, frutex virgosus sine foliis, vel dictus est ab asperitate. [3] Item a spargo hoc spartum -ti, genus vestimenti, et hec Sparta -e vel Sparte, civitas est Laconie, et est eadem civitas Sparta vel Sparte et Lacedemonia, unde Lacedemonii Spartani dicuntur. [4] Et dicitur Sparta a Sparto filio Foronei, unde spartanus -a -um, et hoc spartum, genus vestis, quia ibi primum factum fuit; et hic et hec Spartiata -te, patrium ab illa civitate vel ab alia, ut dicunt. [5] Item a spargo hoc sperma -tis, idest semen et proprie animalium, unde spermatizo -as, sperma emittere. Sperma componitur cum logos, quod est sermo, et dicitur hic spermologus -gi, idest seminiverbius, et adiective et mobiliter potest declinari spermologus -a -um. [6] Item a spargo hec spargena -e, idest infantia; et sparso -as frequentativum, a quo sparsito -as aliud frequentativum. [7] Spargo componitur cum ad et, subtracta d, dicitur aspergo -is, distanter operire, perfundere, unde aspersim adverbium, et hec aspergo -nis, idest aspersio; [8] et aspergo nomen cuiusdam avis marine; et aspergo vestis feminarum vel vestimentorum superfluitas, quod et sirma dicitur, unde aspergineus -a -um. [9] Item ab aspergo hoc aspersorium; et aspergito -as frequentativum, et asperso -as similiter frequentativum, a quo aspersito -as aliud frequentativum; [10] conspergo -is, quod et conspargo invenitur, circumspergo vel circumspargo -is, [11] dispergo -is, inspergo -is, respergo -is, proprie est distanter operire et perfundere, unde 'aqua respersus' dicitur qui distantibus aque guttis opertus et perfusus est. Et spargo et eius composita sunt activa et faciunt preteritum in -si et supinum in -sum, et omnia a spargo composita mutant ubique a simplicis in e, quamvis quandoque in quibusdam compositis inveniatur a retenta, sed potius ex vitio scriptorum videtur contingere.