S 272
[1] SCRUTOR -aris, inquirere, investigare, subtiliter inspicere, unde scrutabilis -le, scrutabiliter, et per compositionem inscrutabilis -e, inscrutabiliter, et scrutabundus -a -um, ad scrutandum habilis vel scrutanti similis. [2] Et hoc scrutum -ti, vestis pauperum lacerata et detrita; vel scruta dicuntur exta, scilicet tripe, quia in extis scrutabantur futura vel sordes purgando; Oratius in Epistulis (1, 7, 65) 'vilia vendentem tunicato scruta popello'. [3] Et hic scrutulus, venter suinus fartus, et hoc scrutitum -titi, idest pellicia faretre, et hoc scrutinium, idest scrutatio vel quicquid quis scrutatur interius de aliqua re. [4] Item a scrutor hic scrupus -pi, lapis parvus et asper, qui sepe sub talo latens in calciamento multum ledit et offendit, unde hic scrupulus -li diminutivum. Et hic scrupus vel scrupulus, quoddam pondus VI siliquarum pondere constans, hic apud Grecos gramma vocatur, dictus sic per diminutionem a lapillo brevi, qui scrupus vocatur. [5] Et per similitudinem scrupus vel scrupulus dicitur molestia, sollicitudo, anxietas et dubietas animi, difficultas, subtilis questio: sicut enim scrupus parvus est, sic subtilis questio parva est ad videndum, quia vera latere volunt, et sicut ille multum ledit, ita et subtilis questio multum ledit eum qui non est promptus in discernendo, inquisitio enim et questio rerum subtilium multum solent ledere. [6] Et a scrupus scrupeus -a -um et scruposus -a -um, idest scrupis plenus et abundans vel asper, diffìcilis, nodosus, obscurus, et comparatur; unde hec scrupositas; Plautus in Captivis 'nec meus scruposam victus commeat viam'. [7] Item a scrupulus scrupulo -as, idest sollicitare, molestare, et scrupulosus -a -um, scrupulis plenus vel asper, anxius, dubius, diffìcilis, nodosus, obscurus, et comparatur; unde hec scrupulositas, anxietas, difficultas et cetera. [8] Scrutor componitur perscrutar -ris, perfecte scrutari, et est deponens cum suis compositis et producit hanc sillabam scru-.