R 53
[1] RUMPO -is -pi -ptum, idest frangere vel solvere, unde hec ruptura -e et ruptim [2] et hec rupes -pis, rupta pars montis, quia ibi sit ruptura, vel per contrarium dicitur a rumpo, quia non facile rumpitur, unde hec rupecula -e diminutivum; [3] et hoc rumentum, idest abruptio montis, quasi rupimentum, vel quelibet abruptio, a rumpo. [4] Item a rumpo hic ripistes -is, idest flagellum, [5] et rapio -is -ui -tum, qui enim rapit quasi rumpit; unde raptim adverbium [6] et rapto -as frequentativum, a quo raptito -as, aliud frequentativum. [7] Item a rapio hic raptor et hic raptus -tus, actus vel passio rapiendi; vel raptus proprie illicitus concubitus a rapiendo, idest corrumpendo, dictus, unde raptor corruptor; et hoc raptum invenitur pro eodem. [8] Item a rapio hec ripa -pe, quasi rapa, quia rapiatur ab aqua, unde hec ripula -e diminutivum, [9] et ripatus -a -um, riparti habens, et hoc ripatum, tributum quod accipitur in ripis, [10] et ripatim, idest per ripas vel de ripa in ripam, et designat locum riparum, sicut hostiatim. [11] Et ripa componitur cum eu, quod est bonum, et dicitur hic euripus -pi, maris estuatio vel locus in mari periculosus, unde et sic dicitur quasi bona ripa per contrarium; Boetius (cons. 2, carm. 1, 2) 'estuantis more fertur euripi'. [12] Item a rapio ravus -a -um, rapax vel fulvi coloris, unde invenitur (Hor. carm. 3, 27, 3) 'lupa rava', et in utraque significatione convenienter dicitur lupa rava, nam et rapax est et fulvi coloris; [13] unde ravulus -a -um et raustellus -a -um, ambo diminutiva, [14] et hec rava -e, talis color vel rapacitas, et raveo -es -ui, idest esse vel fieri ravum, unde ravesco -is inchoativum. [15] Item a rapio hec rapa -e, quia rapiat, idest comprehendat, plus terre radice quam napus; [16] unde hec rapula -e diminutivum, quod et hoc rapulum invenitur; [17] et hoc raparium, locus ubi rape crescunt, quod et hoc rapularium dicitur; et hoc rapulatum, cibus de rapis. [18] Item a rapa dicitur hic napus, quasi rapus, et dicitur sic a similitudine rape, nisi quod foliis est latior et radicis gustu subacrior. Nominis autem affinitas inde est, quia utriusque semen in alterum vicissim mutatur. [19] Nam rapa in alio solo, ut Emilianus ait, per biennium mutatur in napum, in alio vero napus transit in rapam. [20] Et napus componitur cum caulis et dicitur hic napocaulis, genus olerum quod, dum sit saporis similis napo, non in radicem sed in tirsum conscendit ut caulis; [21] et cum similis, et dicitur hec sinapis -pis, quia foliis sit similis napo, unde hoc sinapi indeclinabile, pro semine illius herbe et pro confectione que fìt ex ilio, et sinapicus -a -um. [22] Item a rapio rapidus -a -um, idest rapax vel impetuosus et velox, et proprie pedibus, et comparatur; unde rapide -ius -me adverbium et hec rapiditas. [23] Item a rapio hic et hec et hoc rapax -cis, idest predo, raptor, et comparatur; [24] unde rapaciter -ius -me adverbium et hec rapacitas et rapaculus -a -um, aliquantulum rapax. [25] Item a rapio hec rapina -e, unde rapinula -e diminutivum; et est rapina prede raptatio ex pondere; et rapinosus -a -um, rapina plenus. [26] Rapio componitur pinnirapus -a -um, sed hoc supra diligenter distinctum est. [27] Item rapio componitur arripio -ui -tum, idest invadere, ad aliquid agendum capere et aggredì, [28] unde arreptus -a -um et hinc arreptim et arrepticius -a -um, quod arripit vel quod arreptum est, ut demoniacus vel demoniaca proprie dicitur arrepticius vel arrepticia; [29] corripio -is, simul capere vel rapere vel castigare; deripio -is, deorsum vel valde vel de uno loco ad alium rapere; [30] diripio -pis, diversis modis vel in diversas partes rapere; eripio -is, extra rapere vel liberare; [31] proripio -is, procul vel ante rapere; preripio, ante rapere; [32] surripio -is, subtrahere, furari, unde surrepticius -a -um; Plautus in Cureulione 'quousque amore utimur inter nos surrepticio'. Rapio et eius composita sunt activa et faciunt preteritum in -pui et supinum in -ptum. Item rapio corripit hanc sillabam raet in compositione mutatur a in i in verbo, sed in supino in e. Item composita ab eo corripiunt hanc sillabam -ri-. [33] Item a rumpo rupto -as frequentativum, a quo ruptito -as, aliud frequentativum. [34] Rumpo componitur abrumpo -is, rumpendo separare; corrumpo -is, simul rumpere, [35] unde hoc corpus -ris, quia corruptibilis sit nature et cito corrumpatur; vel corpus componitur a cor et pus -ris, inde corpus quasi cordis pus, idest custodia, sed potius videtur ethimologia quam compositio; [36] unde hoc corpusculum diminutivum et corporeus -a -um, unde hec corporeitas, [37] et componitur incorporeus -a -um, unde hec incorporeitas. [38] Item a corpus corporalis -e, corporaliter, corporalitas, [39] et componitur incorporalis -e, incorporaliter, incorporalitas. [40] Item a corpus corporo -as, corporeum facere vel impinguare vel in corpus immittere vel ad sustentamentum et augmentum corporis sumere; [41] et componitur incorporo -as, et est activum cum suis compositis. [42] Item a corpus hic et hec bicorpor, tricorpor, quadricorpor, [43] corpulentus -a -um, idest crassus, pinguis, et comparatur; unde corpulente -ius -me adverbium et hec corpulentia -e, idest crassitudo. [44] Item a corrumpo corruptibilis -e, corruptibiliter, corruptibilitas et per compositionem incorruptibilis -e, incorruptibiliter, incorruptibilitas; [45] et corruptus -a -um, et comparatur, et componitur incorruptus -a -um, et similiter comparatur. [46] Item rumpo componitur dirumpo -is, erumpo -is, valde vel extra rumpere, et ponitur pro exire, [47] interrumpo, irrumpo -is, violenter et rumpendo intrare, prorumpo, prerumpo. Rumpo et eius composita sunt activa et faciunt preteritum in -pi et supinum in -ptum.