Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

Q 8

[1] QUIEO -es quievi vel quietus sum, idest esse vel fieri quietum, [2] unde quietus -a -um participium, qui quievit, et quietus -a -um nomen, idest quiete plenus, et comparatur -or -mus, unde quiete -ius -me adverbium, [3] et quieto -as, quietum facere, unde et ponitur quandoque pro absolvere a debito vel reddere debitum; [4] quidam tamen in hac significatione subtrahunt -eet dicunt quito -as, quod magis vulgare est quam regulare. [5] Et quietus componitur inquietus -a -um, qui quietem non habet, scilicet qui molestat vel molestatur; unde inquieto -as, molestare, inquietum facete. Et sunt activa quieto et inquieto. [6] Item a quieo -es hec quies -tis et quies -ei in eodem sensu, et componitur requies -ei et -etis in eodem sensu; sed distingue: simplex in usu est secundum tertiam declinationem et non secundum quintam; e contrario compositum secundum quintam declinationem est in usu et non secundum tertiam. [7] Item a quies vel quieo hic et hec et hoc quies -tis, idest quietus, et componitur hic et hec et hoc inquies -tis, idest sine quiete; unde Macrobius De Saturnalibus 'quadam villa Cesar inquietes noctes agebat'. Et nota quod, licet quies et inquies habeant e correptam in nominativo, eam tamen producunt in obliquis. [8] Quieo componitur adquieo -es -evi -etum, idest adsentire, unde adquietus -a -um; Ambrosius Super Egisippum' rupturos imperium minitabantur nisi adquietum'; [9] conquieo -es, requieo -es, unde requietus -a -um, et componitur inrequietus -a -um. [10] Et tam a quieo quam ab eius compositis descendunt inchoativa, scilicet quiesco, adquiesco, conquiesco, requiesco. Quieo et eius composita neutra sunt et absoluta, et non sunt in usu in presenti sed in preterito; unde et declinando inchoativa eorum solemus eis attribuere preterita suorum simplicium, ut quiesco -is -evi, requiesco -is -evi; quod non solum contingit in his sed etiam in multis aliis ubi inchoativa sunt in usu, et primitiva eorum in preterito sed non in presenti, ut senesco -is -nui, innotesco -tui, suesco -evi. [11] Et etiam alia ratione fìt talis declinatio in his, quia sepe talia inchoativa accipiuntur pro suis primitivis, et sepius quam alia; unde Priscianus videtur velie quandoque quod non sint inchoativa; sunt tamen procul dubio; unde et quidam ydiote, qui magis noverunt sensum litterature quam litteras sentire, dicunt illa non esse inchoativa.