P 150
[1] PRI ASTE grece, latine dicitur emere vel redimere; [2] unde Priamus, quasi emptus vel redemptus, [3] et hinc hic Priamides -de, filius vel nepos Priami, [4] unde hec Priamis -dis, fìlia vel neptis Priami. [5] Item a priaste hic priapus, virile membrum, quia iacturam humani generis redimit. [6] Vel Priapus iuvenis de Lapsaco civitate Elesponti fuit, unde depulsus est pro magnitudine virilis membri, et habitus est pro deo a feminis; [7] et sic, in deorum numerum receptus, meruit esse deus ortorum, et dicitur ortis preesse propter fecunditatem eorum, quia ortus nunquam est sine fructibus. Dicitur etiam deus furum et avium, et ab ilio priapus dictus est pro virili membro; [8] unde hic priapismus, idest pudendorum tensio vel passio.