P 149
[1] PRENDO -is, et facit preteritum prendi et supinum prensum, unde Lucanus 'manus quod prenderat hesit'; invenitur tamen in Divina pagina 'tota nocte laboravit et nichil prendidit', sed non est regulare. [2] Nam nullum verbum tertie coniugationis habet fìnalem geminationem in preterito nisi sit compositum a do das; nam prendo non est compositum a do, immo est simplex. [3] Invenitur et aliud verbum eiusdem significationis, similiter simplex, sed habet plus -eh-, scilicet prehendo, et facit preteritum similiter sine geminatione, prehendi, et supinum prehensum; [4] et utrumque componitur apprendo et apprehendo -dis, comprendo et comprehendo -dis, deprendo et deprehendo, reprendo et reprehendo. Et cum omnibus suis compositis sunt activa et faciunt preteritum in -di et supinum in -sum.