A 21
ABYSSUS -si, idest profunditas aquarum impenetrabilis vel spelunca aquarum latentium unde fontes et flumina procedunt, scilicet pelagus, et dicitur abyssus quasi adipsus, eo quod omnes aque ad ipsum revertuntur tamquam ad matrem, vel quasi abvisus idest absque visu, quia eius altitudo cerni non potest, unde et profunditas scripturarum dicitur abyssus