P 125
[1] PUTO -as -are, idest cogitare, opinari, et putare idest scindere vel purgare, virgam ex vite supervacuam resecare;-[2] unde putatus -a -um, et componitur semiputatus -a -um, idest ex parte putatus et in parte non; Virgilius 'semiputata est tibi domi vitis in ulmo'. [3] Item a puto -as putus -a -um, purgatus et purus, unde aurum excolatum putum dicimus et nuces expurgatas putas esse affìrmamus et rationem puram et apertam putam fore astruimus; [4] et hec putio vel putatio, alicuius rei abscisio et purgatio, [5] et hoc putamen, alicuius materie recisio et purgatio; unde Plautus in Captivis 'nucleum amisi, reliqui pignori putamina'. [6] Puto componitur amputo -as, ex toto, undique scindere; vites quidem sunt putande et non amputande, nisi forte velimus vineam ex toto eradicare; [7] computo -as, connumerare, unde computator, et hinc computatorius -a -um, [8] et hic compotus -ti, idest numerario vel numeri assignatio et doctrina vel ars; antiqui tamen computus dicebant, sicut exigit derivatio, quod nos abhorremus propter vocis absonantiam; [9] unde hic et hec compotista -e, qui docet compotum vel vacat compoto; [10] disputo -as, diversa putare in loquendo vel loquendo dissentire; [11] unde disputator, unde disputatorius -a -um; [12] deputo -as, ascribere, destinare, tradere, vel valde putare; [13] imputo -as, ascribere vel imponere alicui crimen; [14] preputo -as, prescindere, unde hoc preputium -tii, anterior pars priapi que preputatur Iudeis et preciditur, [15] unde preputiatus -a -um, recutitus, scilicet preputium habens recisum, et hinc Iudei preputiati dicuntur, [16] et preputio -as, idest preputium facere, pellem illam resecare; et preputium dicitur ipse priapus, [17] unde preputiatus -a -um, idest magnum habens preputium, et preputio -as, preputium dare alicui vel preputio pungere; [18] reputo -as, ascribere, destinare, tradere, vel crimen alicui imponere; [19] supputo -as, latenter vel parum vel post putare vel numerare. Puto et eius composita omnia sunt activa, preter disputo quod est neutrum, et omnia corripiunt hanc sillabam, scilicet pu-.