Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 120

[1] PUBLIUS fuit quidam qui primo loco rem suam communem fecit et publicam, [2] et inde tractum est publicus -a -um, communis; sed commune dicitur proprie quod pertinet ad homines eiusdem civitatis, publicum quod ad omnes generaliter; [3] quidam tamen dicunt quod publicum dicitur quasi populicum a populo, et secundum hoc publicum quod pertinet ad homines eiusdem civitatis, commune quod ad omnes generaliter, sed prevalet quod diximus; [4] unde publice adverbium et hec publicitas -tis et publicitus adverbium, idest publice; unde Prudentius in libro Ymnorum 'publicitus iubet in platee flexu sistere virginem', et Plautus (Amph. 161-62) 'ita peregre adveniens hospitio publicitus accipiar'. [5] Item a publicus hoc pulpitum, analogium, legium, lectrum, legitorium, quia ibi publice legant ut possint conspici a populo; [6] et publicanus -a -um: publicani dicuntur conductores vectigalium fisci vel rerum publicarum, vel qui vectigalia publica exigunt, vel qui, per secularia negotia et publica, lucra sectantur, unde dicti sunt. [7] Item a publicus publico -as, divulgare, commune facere vel diffidare; unde Ysidorus 'si vis virtutes tuas augere publicare noli'; et est activum cum suis compositis, si qua habet.