Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 92

[1]PIR grece, latine dicitur ignis, unde hec pira -e, idest rogus, scilicet congeries lignorum in igne; sed rogus est dum nondum accensus est, pira ex quo ardet, bustum postquam arserit; [2] et hoc piroma -tis; et hec piramis -dis quedam alta structura que fìebat antiquitus supra sepulcrum mortuorum, et tali edifìcio surgit ut a latitudine incipiat et in angustum fìniatur sicut ignis. [3] Nam apud maiores potentes aut sub montibus aut in montibus sepeliebantur; inde tractum est ut supra cadavera aut piramides fìerent aut ingentes columne collocarentur. Item piramis dicitur quedam figura que in modum ignis ab ampio in acutum surgit. [4] Item a pir hec pirus -ri, quedam arbor, quia eius fructus ab ampio incipit et in angustum fìnitur sicut ignis, [5] unde hoc pirum, fructus eius, et hoc piretum, locus ubi crescunt piri, [6] et hec pirula -e, extremitas, a formula illius pomi; [7] et per compositionem hic venumdipirus et hec venumdipira, qui vel que vendit pira. [8] Item a pir hec papirus -ri, quedam herba, quia igni et ceris sit apta; [9] et hic Pirrus -ri, fìlius Achillis, quia igneos et rufos habuit capillos; [10] unde hic pirrichius, quidam pes constans ex duabus brevibus, dictus sic a Pirro fìlio Achillis, quia ad funus patris armatus eo metro saltaverit, [11] unde et pirrichia apud Grecos saltatio dicitur. [12] Item a pir hic pirgus -gi, signum in alea super quod ponuntur illa rotunda instrumenta, sed per sinodocen quandoque ponitur pro ipsa alea, ut cum dicitur 'iste amisit omnia in pirgo'; et dicitur a pir quia illud signum acutum est in summitate ad modum ignis, [13] vel pirgus dicitur quasi pergus a pergo -is, quia per eum tessere pergunt, vel pirgus grece dicitur turris a pir quod est ignis quia ad modum ignis conscendit, et hinc dicitur pirgus quia speciem turris habeat. [14] Item a pir hic piritis, quidam lapis aeris qualitatem similans, sic dictus quia plurimum ignis insit ei; [15] est alius piritis vulgaris, quem vivum lapidem dicunt vel petram focarem, qui ferro vel lapide percussus scintillas emittit; [16] et hoc piretrum vel piretron, quedam herba, quia habeat radicem incendiosam; [17] et hoc piper -ris, et in masculino genere invenitur hic piper, et dicitur a pir quia calidum est vel quia ab igne denigratur. Est enim natura illius alba, sed dum incenduntur ea loca ubi est, ut fugiant serpentes custodientes silvam piperis, ut possit colligi, fìt nigrum. [18] Sed piperis diversus est fructus: nam quod immaturum est piper longum vocatur, quod incorruptum ab igne piper album, quod vero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahit colorem et nomen. Piper si leve est vetustum est, si grave novellum. [19] Vitanda est in his mercatorum fraus: solent enim vetustissimo piperi humecto argenti spumam et plumbum aspergere, ut ponderosius fìat; et sunt folia eius ad similitudinem iuniperi. [20] Unde piperatus -a -um, pipere conditus vel confectus, et hec piperata, quedam confectio ex pipere, [21] et pipereus -a -um, et piperinus -a -um, et piperinus, quidam lapis subalbidus cum punctis nigris. [22] Item a pir et ratis per compositionem hic pirata -e, marinus latro, vispillio, quia semper ferat ignem in rate, [23] unde piraticus -a -um, et hec piratica -e, latrocinium in mari; unde in Ystoria legitur quod fìlius Pompeii piraticam exercuit. [24] Item a pirata hic paro -nis, navis piratarum; Cicero (carni, frg. 8) 'tunc se fluctigero tradit mandatque paroni'; [25] unde hic parunculus -li diminutivum, unde idem 'parunculis ad litus ludit celeribus'. [26] Paro componitur et dicitur hic mioparo -nis, quasi minimus paro, est enim navicula piratarum ex vimine et crudo corio contexta, unde legitur in Ystoria 'est gens Saxonum in mioparonibus, non viribus nituntur, fuge potius quam bello parati'. [27] Item pir componitur cum opos, quod est visio, et dicitur hic piropus, quedam species metallica ex tribus denariis auri et sex eris, vel quidam lapis flammaticus, sic dictus quia visionem et colorem habeat ignis; Ovidius 'flammas imitante piropo'; [28] et cum gigno, et dicitur hec iuniperus, quedam arbor cuius cineres pieno anno servant ignem, et dicitur iuniperus quasi gignens pir, idest ignem, quia contectum diu teneat, adeo ut, si prune eius cinere fuerint cooperte, usque ad annum perveniunt, vel dicitur sic quia ab ampio in acutum fìnit ut ignis; [29] et cum solum, quod est terra, et dicitur hoc sulfur -ris, quasi solipir, idest ignis terre, vel componitur sulfur a solum et ur, quod est ignis, quia igne accendatur; [30] unde sulfureus -a -um et hoc sulfuretum -ti, locus ubi sulfur abundat; [31] et cum acmon, quod est incus, et dicitur hic Piracmon -nis, faber Iovis fulminum eius fabricator, et dicitur sic quasi ignea incus ab igne et incude, quia semper sit iuxta ignem et incudem; [32] et cum ypos, quod est sub, et gero, et dicitur hoc ypopirgium, scilicet illud instrumentum ferreum quod retinet vel sustinet ligna in igne, sic dictum quasi subtus gerens ignem. [33] Item a pir hic Pireneus vel hec Pirene -es, mons Yspanie altissimus, sic dictus vel quia igneus est vel quia igni, idest superiori elemento, est propinquus. [34] Item a pir hec pruina -e, frigus vel gelu matutini temporis, quia urit sicut ignis; frigus enim sicut calor urit; [35] sed pruna est carbones vivi: dum enim ardet dicitur pruna a perurendo vel a pir, sed cum extincta fuerit carbo dicitur, quia careat fiamma; [36] et a pruina pruinalis -e et pruinosus -a -um. [37] Item a pruna prunalis -le et prunosus -a -um et hec prunus -ni, quedam arbor cuius fructus rubet ut ignis, unde hoc prunum, fructus eius, [38] et hoc prunetum, locus ubi pruni crescunt, et pruneus -a -um; [39] sed prinus est alia arbor, scilicet ylex, ut dicunt, et est nomen grecum.