P 62
[1] PENTA grece, latine quinque, et componitur cum coste quod est decem et dicitur hec pentecoste -tes vel hoc pentecosten indeclinabile, quia quinquies decem dies sunt a Resurrectione usque ad Pentecosten. [2] Item componitur cum teucos, quod est volumen, et dicitur hic pentateucus, idest liber distinctus V voluminibus, ut sunt V libri Moysi. Item componitur cum multis aliis, de quibus sermo precessit vel sequetur.