Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXI

Dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc quantum illud, et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. quocirca, ut dicebam, praetereuntia metimur tempora; et si quis mihi dicat: unde scis? respondebam: scio, quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita uel futura. praesens uero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? metitur ergo, cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur, non erit. sed unde et qua et quo praeterit cum metitur? unde nisi ex futuro? qua nisi per praesens? quo nisi in praeteritum? ex illo ergo, quod nondum est, per illud, quod spatio caret, in illud, quod iam non est. quid autem metimur nisi tempus in aliquo spatio? neque enim dicimus simpla et dupla et tripla et aequalia et si quid hoc modo in tempore dicimus nisi spatia temporum. in quo ergo spatio metimur tempus praeteriens? utrum in futuro, unde praeterit? sed quod nondum est, non metimur. an in praesenti, qua praeterit? sed nullum spatium non metimur. an in praeterito, quo praeterit? sed quod iam non est, non metimur.