P 8
[1] PALLEO -es -ui, idest esse vel fieri pallidum, et quia ex timore et amore sequitur pallor, ideo pallere ponitur quandoque pro timere quandoque pro amare sicut pro suo antecedenti; unde Ovidius 'palleat omnis amans, color hic est aptus amanti'. Item pallere ponitur sepe pro egrotare, quia pallor signum est egritudinis; [2] unde pallor -ris et pallidus -a -um, et comparatur; unde pallide -ius -sime adverbium, et hec palliditas -tis, et pallidulus -a -um, aliquantulum pallidus. [3] Item a palleo hic et hec pallex -cis, idest adulter vel iuvenis. [4] Palleo componitur expalleo, impalleo, oppalleo, repalleo, suppalleo, parum vel subtus pallere, [5] unde suppallidus -a -um, idest parum pallidus; et hinc pallesco, expallesco etc. Palleo et eius composita neutra sunt et faciunt preteritum in -lui et carent supino.