Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 195

[1] ANGO -gis -xi anctum, verbum activum, idest constringere, unde verbalia, sed non sunt in frequenti usu; et hic et hec et hoc angens -tis, unde angenter, idest constringenter, et hec Angeronea -nee, quedam dea ita dieta quia videtur angores pellere, et hoc anxioma -tis, idest catenario loquendi sicut sunt sophismata. Martianus 'excolitum prestrinxit anxioma'. [2] Item ab ango anxius -a -um, quod comparatur -ior -simus et cetera, unde hec anxietas -tis, et anxior -aris deponens, unde verbalia anxiator, anxiatrix, anxiatio et anxiatus, unde anxiatim, idest anxie; et hec anxungia -e, idest unctus porci vel alterius rei, unde Macer De viribus herbarum 'si porcina vetus anxungia iungitur illi'. Invenitur etiam hec anxiunga -ge in eodem sensu, et utrumque dicitur ab anxior -aris, quia reddit hominem anxium. [3] Item ab ango angiportus -tus -tui, vel hoc angiportum -ti, stricta via, unde Terentius in Eunucho in angiportum desertum me conieci'; et hic angulus -li, quia a parietibus undique angatur, vel quia duos parietes in unum coniungat et angat, unde hic et hec angularis et hoc -re, quod habet angulos vel est in angulo, et angulosus -a -um, et angulatus -a -um, quod est angulare; [4] et anguis, eo quod angulosus et numquam rectus incedat, et est proprie anguis aquarum, serpens terrarum, draco templorum; unde hec anguilla -le propter similitudinem quam habet cum angue; unde hic et hec anguillaris et hoc -re, ut 'anguillaris cibus', et hoc anguillarium -rii, locus ubi abundant anguille. Dicitur etiam anguilla scutica qua pueri verberantur. [5] Item ab anguis anguinus -a -um possessivum, et componitur cum coma et fit anguicomus -a -um; et cum pes et dicitur hic et hec et hoc anguipes -dis, habens anguinos pedes, sicut fuerunt Gigantes, qui dicti sunt habuisse anguinos pedes, quia astuti erant ad modum serpentis vel quia serpebant in terrenis tantum in eis confidentes; [6] angulus quoque componitur cum bis et fit biangulus -a -um, duos angulos habens, unde biangulatus -a -um, et triangulus -a -um unde triangulatus -a -um, et quadrangulus -a -um unde quadrangulatus -a -um; et pentangulus -a -um a penta, quod est quinque, unde pentangulatus -a -um; et sexangulus -a -um; et nota quod triangulus, pentangulus et sexangulus et cetera possunt poni substantive, ut triangulus pro tali figura A, et sic de ceteris. [8] [7] Item ab ango angustus -a -um, idest strictus, quod comparatur -stior -simus et cetera, unde hec angustia -e anxietas, dolor, in plurali tamen accipitur pro loco stricto, et angustio -as, vel per subtractionem, idest angusto -as, verbum activum, idest strictum facere; et per compositionem coangustio -as et coangusto -as, et ab his omnibus verbalia. [9] Item ab ango hic angor -ris, idest anxietas, et hec ansa -e idest auris per quam vas substollitur, unde ansatum dicimus vas quod tales habet aures, et hic anger -ris idest spatarius, eo quod angenter, idest striete, spatam teneat; et hic anger -ris, idest cruciator, et hic anger -ris genus serpentis, quia angulose et tortuose incedat, et hec angina -e tumor faucium vel infìatio gutturis, unde Macer in libro De viribus herbarum 'subvenit angine melli utroque iugate'. [10] Item ab ango hec anchora -e, vel ab an quod est circum et ciros quod est manus dicitur anchora, quasi circum manuta, unde per compositionem exanchoro -as verbum activum, idest ratem solvere. Item anchora est quedam nota que apponitur in libris, et est superior et inferiori anchora est superior nota sic facta et ponitur ubi res magna omnino est; anchora inferior sic fìt J, et ponitur ubi aliquid vilissime vel inconvenienter denuntiatum est. [11] Item ab ango hic et hec anachoreta -te, heremita, quasi cor angens ieiuniis et afflictionibus, et secundum hoc est nomen latinum; vel dicitur ab ana, quod est sursum, et chorus, quasi celestem chorum mente inhabitans, et secundum hoc est nothum; et inde hec anachoresis idest heremus, vel vita anachoretalis vel domus, et anachoreticus -a -um possessivum. [12] Item ab ango hec angaria -e compulsio, iniusta coactio, unde angario -as, idest compellere vel iniuste cogere, unde in Passione Domini 'et angariaverunt Simonem quendam, ut tolleret crucem Iesu'; unde verbalia; et hic angarius -rii bedellus, compulsor, iniustus exactor, unde Iosephus in XIII libro 'ne post iumenta Iudeorum violentiis angariorum subiaceant'; ango componitur coango -gis, et cetera.