N 52
Hec NOLA -e, quedam civitas Campanie; et hinc nolanus -a -um et hec noia -e, illud tintinnabulum quod appenditur Collis canum vel pedibus avium, vel illud quod appenditur frenis et pectoralibus equorum ut cum quodam sonitu incedant equi; et dicitur a Nola civitate quia primum fuit ibi factum et inventum tale instrumentum.