N 32
[1] Hec NEPA -e, quidam serpens qui natos suos consumit excepto eo qui dorso eius insederit vel inheserit; post ipse qui servatus est consumit patrem; [2] et dicitur nepa quasi necans partus, idest filios, vel nepa quasi necans partus, idest necans fìlius, quia necat patrem. [3] Et hinc tractum est quod homines qui bona parentum per luxuriam consumunt nepotes dicuntur, idest luxuriosi, et dicitur hic et hec nepos pro luxurioso, unde hec nepotatio, idest luxuria. [4] Vel nepos dicitur luxuriosus a nepote, fìlio fi lii : ohm pueri non tradebantur patribus ad erudiendum vel enutriendum: pre nimia enim mollitie et dilectione non possunt eos verberare; [5] item non tradebantur extraneis magistris, quia extraneus magister parum curat de extraneo discipulo; tradebantur ergo patruis, qui neque nimis remoti erant neque nimis propinqui. [6] Sed quandoque patrui ita eos instruebant quod vitiosi et luxuriosi effìciebantur, et hinc tractum est ut nepos dicatur luxuriosus et prodigus. [7] Et nota quod nepos in utraque signifìcatione producit penultimam in obliquis, licet quidam dixerint quod pro luxurioso eam corripit, quod aperte falsum est.