Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

N 28

[1] NEMEIN grecum verbum est, idest tribuere. [2] Inde dicitur apud Grecos noma, idest nomen, et apponitur ei o per protesin et dicitur onoma in eodem sensu; [3] vel forte noma non est in usu aput Grecos, sed componitur cum o et dicitur onoma, idest nomen, quasi tribuens, quia distribuir vel tribuit qualitatem. [4] Noma componitur cum dia et tris et tetras et polis et dicitur hoc dionimum, trionimum, tetraonimum, polionimum: dionima vel trionima vel tetraonima vel polionima sunt duo vel tria vel IIII vel plura nomina idem signifìcantia et appellantia; [5] unde dionimus -a -um et trionimus -a -um et tetraonimus -a -um et polionimus -a -um, in eodem sensu, scilicet qui habet duo vel tria vel plura nomina. [6] Item noma componitur cum omos, quod est unum, et dicitur omonimus -a -um, idest equivocus, a dialeticis dictus, idest unum nomen principaliter et ex diversis impositionibus plura signifìcans; unde hec omonimia, idest equivocatio; [7] et cum sin, quod est convel simul, et dicitur sinonimus -a -um, idest nomen consignificans: sunt enim sinonima que et multivoca et univoca nomina dicuntur, idest diversa nomina principaliter idem signifìcantia et appellantia; unde hec sinonimia, idest univocatio. [8] Sed quandoque ponitur pro omonimia hac similitudine, quia sicut sinonimia est quando idem diversis vocibus significatur, similiter omonimia est quando una voce diversa significantur.