M 129
[1] MOLLIO -is -livi, temperare, mitigare, enervare, mollem reddere. [2] Unde mollito -as frequentativum, et molleo -es, esse vel fieri mollem, [3] et componitur emolleo -es, et hinc mollesco et emollesco inchoativa, et remollesco a remolleo. [4] Item a mollio hec mollestra -e, pellis ovina, quia mollis sit, et hic et hec mollis -e, quia vigorem sexus enervati corporis dedecoret et quasi mulier emolliatur, et comparatur; [5] unde molliter -ius -me adverbium, et hec mollitia -e et hec mollities -ei et molliculus, aliquantulum mollis; unde Plautus in Cassia 'volo escas molliculas ut ipsa mollicula est'; [6] et hic milvus, quasi mollius, quia avis mollis est et viribus et volatu, unde et dicitur milvus quasi mollis avis, et est ethimologia; unde milvinus -a -um. [7] Item a mollis hic mullus -li, genus piscis dictus sic quia mollis sit et tenerrimus, cuius cibum dicunt libidinem inibere et oculorum aciem hebetare, et in vino necatus tedium vini dat bibentibus inde; [8] unde mulleus -a -um et hic mulleus, genus calciamentorum; et sunt mullei similes coturnorum solo alto, superiori autem parte cum osseis vel eneis malleolis ad quos lora deligabantur, et dicti sunt a colore rubro qualis est mulli piscis. [9] Item a mollis hec murena -e, quidam piscis crassus et mollis, quia nullum os habet vel quia mollis et suavis est ad comedendum: hanc Greci murinam vocant quia complicet se in circulum; [10] unde Macrobius De Saturnalibus "Varro ait quod in Sicilia murene manu capiuntur, que ibi flute dicuntur, quia in summa aqua pro pinguedine nimia fluitent', que aliter licini vocantur; et inde hec murenula -e diminutivum. [11] Et murena vel murenula dicitur quoddam ornamentum feminarum, quod scilicet auri metallo in virgulas lentescente quadam flexuosi ordinis catena contexitur in similitudinem murene serpentis, que ad collum ornandum aptatur; [12] hoc interdum auri et argenti texitur virgulis, unde in Canticis canticorum (Vulg. cant. 1, 10) dicitur 'murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento'. [13] Item a mollis hec mulier, quasi mollier, quia mollis est et debilis respectu viri: [14] ideo virtus viri est maior et mulieris minor ut patiens viro esset, scilicet ne feminis repugnantibus libido cogeret viros alias appetere vel in alium sexum proruere. [15] Dicitur enim mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis, et hoc ex Sacra Scriptum: nam Eva statim facta de latere viri, nondum contacta a viro, mulier dieta est ibi 'et formavit eam in mulierem'; quod autem dicitur mulier quasi mulcens virum, ethimologia est. [16] Et inde hec muliercula diminutivum, et hic et hec muliebris -e, unde muliebriter adverbium, et hec muliebritas et hec muliebria -um, idest menstrua, quia soli mulieri contingunt, et hic mulierarius, frequens mulierum appetitor vel voluntati mulieris deditus. [17] Item a mollis hic et hec mitis -e, humilis, mollis, benignus, non durus, maturus; unde dicuntur poma mitia matura et mollia; et comparatur -or -mus; [18] unde mititer, sed non est in usu, -tius -me adverbium, et hec mitia -e, idest mansuetudo, quod in Expositione Aymonis super epistulas Pauli reperies; [19] et hic mithus -thi, fabula iocosa et relatu dulcis; Martianus Capella 'nunc ergo mithos terminatas infiunt'. [20] Item a mitis miteo -es -ui, esse vel fieri mitem, unde mitesco -is inchoativum. [21] Item mitis componitur mitifìco -as et mitigo -as in eodem sensu: mollire, temperare, humiliare; sed mitigo videtur simplex: quod enim dicitur mitigo quasi mitem ago, potius videtur ethimologia quam compositio; [22] et componitur demitigo -as, demulcere vel percutere; Terentius 'unde videam demitigari tibi caput sandalio'. Mitis componitur immitis et comparatur. [23] Item a mollis vel mollior hic et hec melior et hoc -lius, quasi mollior et non durus; [24] unde meliusculus -a -um, parum melior, et hec melioritas -tis et melioro -as activum, idest meliorem facere. [25] Mollis componitur premollis -e, quammollis -e; mollifico -as, et est activum. [26] Item a mollio hic malleus, quasi molleus, quia mollit ferrum vel quia dum calet et molle est cedit et producit illud, unde hic martellus -li diminutivum; [27] et marcus similiter dicitur malleus, unde marculus, diminutivum: [28] marcus est maior malleus et dicitur similiter marcus a mollio vel quia maior est et fortior ad cedendum; martellus mediocris malleus, marculus pusillus malleus; unde Lucilius 'et velut in fabrica fervens cum marculus ferrum multorum ictibus tundit [29] Unde hic malleolus diminutivum; et malleolus etiam dicitur novellus palmes innatus prioris anni flagello, et est dictus sic ob similitudinem rei, quia in ea parte qua deciditur ex veteri sarmento prominens utrimque mallei speciem prebet. [30] Item a malleus malleo -as, idest malleo percutere, unde malleator dicitur faber ferrarius. [31] Item a mollio hec malva -e, quedam herba, quasi molva, quia ventrem molliat: habet enim naturam molliendi et solvendi alvum, unde et dicitur malva quasi molliens alvum, et est ethimologia; [32] unde malvaceus -a -um et hec mollicina -e, quedam vestis que e malvarum stamine confìcitur, quam alii melocinam, alii malvellam vocant. [33] Et hic molochites, quidam lapis, a colore malve nomen accepit et est spissius virens et crassius quam smaragdus. [34] Mollio componitur commollio -is, demollio -is, valde vel deorsum mollire, vel indurare, emollio -is, valde vel extra mollire, permollio -is, perfecte mollire, [35] premollio -is, remoli io -is, iterum mollire, summollio -is, idest subtus vel parum mollire; et est mollio activum cum omnibus suis compositis.