Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 93

t res aliqua modo suo vel tempore circumscripta, vel mensura est quicquid pondere, capacitate, longitudine, altitudine, latitudine animoque finitur. [8] Hec autem corporis est aut temporis: corporis, ut hominum, lignorum, columnarum, et similium longitudo vel brevitas; temporis, ut horarum, dierum, annorum. Proprie autem mensura dicitur quia ea metiamur aliquid ut urna, amphora. [9] Item notandum quod maiores orbem in partes, partes in provincias, provincias in regiones, regiones in loca, loca in territoria, territoria in agros, agros in centurias, centurias in iugera, iugera in climata, climata in actus, perticas, passus, gradus, cubitos, pedes, palmos, uncias et digitos diviserunt. [10] Digitus pars minima est agrestium mensurarum: inde uncia habens digitos tres, palmus IIII, pes XVI; passus quinque pedes; pertica duos passus, idest X pedes. [11] Pertica a portando dicitur, quasi portica: omnes enim precedentes mensure in corpore sunt, ut palmus, pes, passus et relique, et sola pertica portatur: est enim X pedum, ad instar calami in Ezechiele templum mensurantis. [r2] Actus minimus est: latitudine pedum IIII, longitudine CLX; climata undiqueversum pedes habent LX; actus quadratus undique finitur CXX pedibus, hunc arapennem dicunt ab arando. [13] Actus duplicatus iugerum facit; iugerum constat longitudine pedum CCXL, latitudine CXX. [14] Actum Provincie Betice rustici agrum vocant; porcam idem Betici XXX pedum latitudine et octoginta longitudine diffìniunt, sed porca proprie est quod in arando exstat, quod defossum est, lira. [15] Galli candetum vocant in areis urbanis spatium C pedum, quasi centetum; in agrestibus autem pedes CL quadratorum iustum candetum vocant. Porro stadialis ager habet passus CXXV. [16] Item a mensura mensuro -as, unde mensuratim adverbium, et est activum cum omnibus suis compositis. [17] Item a metior hec metreta -te, quedam mensura; vel metron grece, latine dicitur mensura, inde hec metreta, quedam mensura, et est liquidorum: [18] et licet et urna et amphora et quicquid plus minusve capit mensura sit, unde et posset dici metreta, tamen ideo hec specialiter sibi hoc nomen assumpsit quia sit mensura perfecti numeri, idest denarii, unde illud (Vulg. loh. 2, 6) 'capientes singule metretas binas vel ternas'; eadem dicitur et metrum. [19] Item a metron hoc metrum, quod constat ex uno pede, unde versus exametrum dicitur ubi sunt VI pedes. [20] Item metrum dicitur legitima pedum coniunctio et secundum hoc metrum quandoque dicitur versus, quandoque quod constat ex duobus iambis. [21] Item metrum dicitur quicquid mensura sillabarum perficitur ut in rithmis, et secundum quamlibet eius significationem competenter dicitur a metros, quia mensuris pedum vel sillabarum fìt, idest mensurando sillabas longas et breves vel numerum sillabarum in constructione eius. [22] Et inde metricus -a -um, quod componitur bimetricus -a -um, trimetricus -a -um, quadrimetricus -a -um, iambimetricus -a -um. [23] Item metrum componitur bimeter -a -um, ubi sunt duo metra, trimeter -a -um, tetrameter -a -um, pentameter -a -um, exameter -a -um, a tetra, quod est IIII, et penta, quod est V, et exa, quod est sex; iambimeter -a -um. [24] Metros componitur cum ge, quod est terra, et dicitur hic et hec geometra et hic geometer, qui tractat vel docet mensuras terre; [25] unde geometer -a -um et hec geometria, ars que tractat de mensuris terre; unde geometricus -a -um. [26] Item metros componitur cum dia, quod est duo, et dicitur hec diametrus vel diametros, quod et in masculino genere invenitur, scilicet linea que per medium aliquid in duo equa dividit. [27] Item a metros et polis, quod est civitas, dicitur hec metropolis -lis, idest civitas ad cuius mensuram alie civitates disponuntur, scilicet ubi est archiepiscopus; [28] unde metropolitanus -a -um et hic metropolitanus -ni, dominus vel archiepiscopus illius civitatis a mensura civitatis sic dictus: [29] singulis enim provinciis metropolitani preminent, quorum auctoritati et doctrine ceteri episcopi sunt subiecti et sine quibus nil reliquis episcopis facere licet; sollicitudo enim totius provincie eis commissa est. [30] Item a metior hec meta -te, idest circuitus, vel alicuius rei finis vel terminus; [31] unde hec methodus -di, idest remedium, vel via, vel potius fìnalis terminus, a meta et oda, quod est finis, compositum; unde Aristotiles ad omnium methodorum principia viam habet. [32] Et a methodus, quod est remedium, hec methodica -ce, quedam species medicine que remedia sectatur et curam, [33] unde methodici dicuntur Hii qui nec elementorum rationem observant, nec tempora, nec etates, nec causas, sed solas morborum substantias. [34] Item a meta, quod est cir-cuitus, hec mataxa -e, coadunatio fìlorum, quasi metaxa, a circuitu scilicet fìlorum, vel a meta prepositione greca, quod est trans, quia transferatur; [35] et hec metanoea, incurvano, flexio, et hec metocensis, derivatio humorum cum quolibet loco residens dolor cessaverit; [36] et hec metafrasis, idest explanatio, a frasis quod est locutio. [37] Meta etiam dicitur promissio vel conofigio, idest obligatio in die nuptiarum. [38] Item a meta metor -aris, idest terminare, terminum ponere et metam constituere vel locare: item metari, idest metiri, sed metari terre convenit, metiri aliis rebus. [39] Et proprie metari est dividere castra et assignare loca militibus in castris, vel ponere castra vel mutare, et tunc derivatur a metior vel moveo. [40] Unde hic metator, qui castra designat, et hic metarpus, idest castrorum metator; [41] et componitur castrametor -aris, idest dividere vel ponere vel mutare castra, unde 'castrametati sunt filii Israel', idest posuerunt vel mutaverunt castra. [42] Item a metior hoc membrum, pars corporis, unde membrulum -li diminutivum, et membratus -a -um, magna habens membra, et membrosus -a -um, idem vel membris plenus, et comparatur; unde hec membrositas -tis, membrorum magnitudo vel plenitudo et abundantia. [43] Item a membrum hec membrana -e, illa pellis tenuissima que est in alis vespertilionis; dicitur etiam membrana carta vel pergamenum, quia de membris animalium excorticetur; [44] unde hec membranula -e diminutivum, et membraneus -a -um et membranacius -a -um, ad membranam pertinens vel de membrana existens, unde dicitur membranacius liber factus de membranis ad differentiam illius qui fìebat de biblis. [45] Item a membrum membro -as, membris informare; et componitur dimembro -as et demembro -as, membra dividere, separare, emembro -as, in eodem sensu; et est activum cum suis compositis. [46] Membrum componitur immembris -e, bimembris -e, trimembris -e, quadrimembris -e, quinquemembris -e, sexmembris -e, emembris -e, quasi extra membra, idest fortitudinem. [47] Item a metior meto -is -sui, idest secare et proprie segetes colligere, unde messor, messio, messus -a -um, et hic metellus, idest mercenarius qui metit, et messorius -a -um, aptus ad metendum; [48] et hec messis -sis, idest seges: sed seges a serendo dum seminatur, messis a metendo dum matura colligitur; et messis etiam dicitur tempus vel actus metendi. [49] Et inde hec messicula -e diminutivum, et messulus -a -um, idest maturus ad messem, [50] et hec Mesia -e, quedam provincia, quasi Messia, sic dieta a messium proventu, unde et eam veteres Cereris orreum appellabant, et inde mesius -a -um. [51] Meto componitur demeto -is, idest destruere, abscindere et desecare; unde Dominus per prophetam (Vulg. Ili reg. 21, 21) 'demetam posteriora tua'; et Oratius 'caudamque salacem demeteret ferro'; [52] emeto -is, in eodem sensu; et est meto activum cum omnibus suis compositis et facit preteritum in -sui et supinum in -sum et corripit me-. [53] Item metior componitur commetior -ris, dimetior -ris, diversis modis metiri, unde dimensus, dimensio, unde dimensionalis -le, ad dimensionem pertinens; [54] emetior -ris, unde emensus -a -um, emensio, et hec emina -e, quedam mensura ut supra diximus, et est emetiri quasi extra usque ad fìnem metiri, pertransire; [55] remetior -ris, iterum metiri vel recidendo metiri; unde illud 'eadem mensura qua mensi fueritis remetietur vobis'. Metior et eius composita sunt deponentia et faciunt supinum in -titum sed frequentius in -sum.