Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 81

[1] MENE, idest defectus, unde apud Hebreos luna dicitur mene quia singulis mensibus deficiat. [2] Et a mene quod est luna hic mensis, quia secundum lunationes olim menses fuerunt distincti; quod autem dicitur mensis, idest mene saltus, ethimologia est. [3] Unde hic mensiculus -li diminutivum, et mensurnus -a -um et menstruus -a -um, in eodem sensu, et hoc menstruum, quod solet evenire secundum mensem vel circuitum lune, sicut dolor capitis et profluvium sanguinis muliebris. [4] Proprie menstrua sunt superfluus sanguis muliebris, dieta a circuitu mensis vel lune quo solet hoc evenire profluvium: hec muliebria dicuntur quia sola mulier animai menstruale est. [5] Cuius cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbe, amittunt arbores fetus, ferrum robigo corrumpit, nigrescunt era; [6] si qui canes inde ederint in rabiem efferuntur; glutinum asfalti, quod nec ferro nec aquis dissolvitur, cruore ipso pollutum sponte dispergitur. [7] Unde hic et hec menstrualis -le, quod patitur menstruum vel pertinens ad menstruum, et menstruosus -a -um et menstruatus -a -um, menstruis pollutus vel menstrua patiens. [8] Mensis componitur hic et hec bimensis -e, idest duorum mensium, quod aliter bimestris -e dicitur; Oratius in Odis cras genium mero curabis porcoque bimestri'. [9] Similiter dicitur trimensis -e et trimestris -e, quadrimensis -e et quadrimestris -e; unde trimense dicitur quoddam genus ordei quia satum post tres menses colligi tur: [10] nam ubi propter aquam vel aliam causam matura satio omissa est, presidium ab hoc petitur quia, cum necessitas cogit, verno tempore seminatur et celeriter colligitur, quia post tres menses. [11] Item a mene quod est defectus hec menas -adis, idest sacerdotissa Bachi, quia deficiat a sensu; [12] et hec mensa -e, et est pauperum, dieta a defectu rerum, sed tabula est divitum, quasi tenabula, quia teneat multa; vel mensa quasi mensurata, quia ibi mensuratim res ministrantur, vel mensa quasi comesa a comedendo. [13] Unde hec mensula diminutivum, et hic et hec mensalis -le, ad mensam pertinens, et hoc mensale -lis, idest mantile, et hoc mensorium, quod est in mensa, ut mantile et vas escarium, et hoc messorium, vas escarium, quasi mensorium, similiter a mensa. [14] Item a mene, quod est luna vel defectus, hec mena -e, quidam piscis qui cum luna crescit et decrescit, [15] et hic Menalus -li, mons Archadie, sed in plurali est neutri generis, scilicet Menala; unde menalius -a -um, archadicus. [16] Mene quod est defectus componitur cum eu, quod est bonum, et dicitur hec Eumenis -dis, idest furia infernalis, quasi in bono deficiens. [17] Item mene componitur epimenia -orum, sed hoc iam supra distinctum est.