Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

M 77

[1] MEMINI -isti -it, idest recordari, recolere, memorare, et est defectivum in presenti et formatis a presenti, nisi quod in futuro imperativi invenitur memento et mementote, sed preteritum, et que formantur a preterito, habet vim presentisi. [2] Formationem et litteraturam presentis sequuntur omnia presentia, omnia preterita imperfecta et omnia futura preter futurum subiunctivi; [3] item formationem et litteraturam preteriti sequuntur omnia preterita perfecta et plusquamperfecta et futurum subiunctivi. [4] Sed preteritum perfectum istius verbi accipitur quandoque in vi preteriti, quandoque in vi presentis; similiter plusquamperfectum accipitur quandoque in sensu preteriti plusquamperfecti, quandoque in sensu preteriti imperfecti; [5] unde memini quandoque invenitur copulatum cum presenti et memineram cum preterito imperfecto, et similiter contingit in tribus aliis verbis defectivis. Unde quidam 'bis duo sunt: odi, novi, cepi meminique, que sunt interdum presentis preteritique'. [6] Et a memini memoro -as, unde hic et hec memor -ris, et qui memoriam tenet et qui memoria tenetur, unde memoriter adverbium, et hec memoria -e; [7] et est memoria firma comprehensorum mora in mente, unde et quidam volunt quod derivetur a mora; quod autem dicitur memoria, quasi in mente mora, ethimologia est. [8] Et hinc memoriosus -a -um, qui bone est memorie, et hic et hec memorialis -le, quod est dignum memoria vel quod reducit aliquid ad memoriam, unde hoc memoriale, quod datur vel dicitur vel fìt ut aliquid habeatur in memoria et ne tradatur oblivioni. [9] Memor componitur commemor, immemor, qui oblitus est. [10] Item memoro componitur commemoro -as, rememoro -as, et sunt activa. [11] Inveniuntur tamen et deponentia in eodem sensu, scilicet memoror -aris, commemoror -aris, rememoror -aris, unde in Psalterio (Vulg.psalm. 77, 35) 'et rememorati sunt quia Deus adiutor eorum est'. [12] Et nota quod memorantur pauca, commemorantur multa. Item memoria preterita retinet, mens futura previdet, cogitatio presentia complectitur. Item memoriosus memoriam habet, memor benefìcii vel defensionis memor est. [13] Item a memini hec mens -tis, unde hec mentio -nis et mentior -ris -titus, idest contra mentem ire et dicere, scilicet aliter dicere quam in mente existimare, sive verum dicat sive falsum; [14] unde et dicendo verum potest quis mentiri et dicendo falsum potest non mentiri, unde inter mentiri et mendacium hoc interest, ut dicit Nigidius 'qui mentitur ipse non fallitur sed fallit quantum in se est'; [15] unde Nigidius ait 'vir bonus debet prestare ne mentiatur, vir prudens ne mendacium dicat'; ponitur tamen sepe mentiri pro falsum dicere. [16] Unde hic et hec et hoc mendax -cis, quia mentem alterius fallat; et interest inter mendacem et vanum: mendax dicitur qui gratia et spe lucri vel voluntate decipiendi mentitur, vanus qui sine causa vel utilitate mentitur; et comparatur -cior -simus; [17] unde mendaciter -cius -sime adverbium, et mendaculus -a -um, aliquantulum mendax, et hoc mendacium -cii, unde mendaciolum -li diminutivum. [18] Item a mendax hoc mendum et hec menda -e, macula, maxime illa que solet esse in libris nondum emendatis, sed mendacium in aliis rebus: sed ponitur quandoque pro mendacio vel culpa corporis. [19] Unde per compositionem emendo -as, idest corrigere, quasi mendam exponere et proicere. [20] Item a menda mendus -a -um, idest sordidus, maculosus; Ovidius De remediis (417) 'tunc animo signa quodcumque in corpore mendum est'; [21] et mendosus -a -um, maculosus, sordidus, spurcus, turpis in factis, sed mendax in verbis; unde Oratius in Epistulis 'quem nisi mendosum et mendacem vir bonus est quis quem iuvat aut terret'; [22] unde mendose adverbium, idest maculose, turpiter, mendaciter; unde Persius (5, 85) 'mendose colligis, inquit'. [23] Mens componitur cum a, quod est sine, et dicitur hic et hec et hoc amens -tis, fatuus, quasi sine mente, et comparatur -tior -mus, [24] unde amenter -tius -me, adverbium, et hec amentia -e et amento -as, idest insanire vel potius insanum facete; [25] et cum de et dicitur demens -tis, quasi deorsum a mente, et comparatur -or -mus, unde dementer -tius -sime, adverbium, et hec dementia -e et demento -as, idest furere vel furiosum facete, et dementor -aris deponens, in eodem sensu; [26] et cum ve et habeo, et dicitur vehemens -tis, idest furiosus, quasi ve habens in mente; vel componitur a ve quod est sine, inde vehemens, quasi sine mente; vel componitur a veho -is, quasi qui vehitur a mente: [27] quandoque vehemens dicitur fortis, ut cum dicimus aliquem vehementem habere causam, cum habet fortiorem; et comparatur -or -mus; unde vehementer -tius -me adverbium, et hec vehementia -e, idest animi dementia. [28] Memini componitur cum conet dicitur comminiscor -ris commentus sum, idest commemorare, ad memoriam reducere, excogitare, adinvenire, similia fìngere, mentiri vel componete et, ut dicit Priscianus in Preexercitatione puerorum 'comminisci est plura studio vel doctrina in mente habita in unum colligere'. [29] Et inde commentus -a -um et hoc commentum -ti, idest fraus, mendacium, machinamentum, inventum35°, confìctum, compositum; vel secundum Priscianum 'commentum est plurium studio vel doctrina in mente habitorum in unum collectio', et secundum hoc quilibet liber et quodlibet opus de aliqua arte com-positum dicitur commentum. [30] Sed in nostro usu commentum dicitur liber expositorius, scilicet qui deservit expositioni sententie alicuius libri et non constructioni littere, et secundum hoc sic defini tur: commentum est expositio, verborum iuncturas non considerans sed sensum. [31] Et hinc commentarius -a -um, idest expositorius, et hic commentarius, idem quod commentum, vel etiam qui commentum componit vel scribit; et hoc commentarium, idest armarium ubi reponuntur commenta; et hic commentariolus et hoc commentariolum diminutiva. [32] Item a commentum commenticius -a -um, idest confictus, falsus, vel expositorius vel ad commentum pertinens, et commentor -aris, idest commen-tum facere, vel invenire similia, vel exponere, componete, confingere, mentiri, et potest esse frequentativum huius verbi comminisci et redolebit eius significationes omnes. [33] Item commentari, idest augurari; unde in Tullio De amicitia 'cum in proximis nonis in ortis Drusi Bruti auguris causa commentandi venissemus'. [34] Item memini componitur cum re et dicitur reminiscor -ris, recordari, ad memoriam reducere, recolere, et caret supino et suppletione preteriti quia caret participio preteriti.