M
M 1
[1] MACHIA grece, latine dicitur pugna; [2] unde hec machina -e, omne quod ingenio paratur, ut muralis balista et similia, et proprie illa que ad pugnam parantur, licet et quelibet artificiosa compositio vel constructio dicatur quandoque machina; [3] unde hec machinula -e diminutivum, et machinosus -a -um, plenus machinis, vel argumentosus et ingeniosus ad machinas faciendas, vel insidiosus quia machina sepe invenitur pro insidiis, [4] et machinor -aris, machinas facere vel parare, construere, vel cogitare malum vel aliquid altius cogitare et proprie malum, vel astute insidiari, et hinc verbalia, et componitur commachinor -aris. [5] Item a machina hec machinis -nis, et sunt machines instrumenta edifìciorum, dieta sic a machinis quibus insistunt propter altitudinem parietum. [6] Machia componitur cum siche, quod est anima, et dicitur hec sichomachia -e, idest pugna anime, unde Prudentius De Sichomachia, idest de pugna anime, [7] et cum navis et dicitur hec naumachia, idest navalis pugna, et cum sin, quod est con-, et dicitur hic simachus, idest compugnans, unde hec simachia, idest compugnatio; [8] et ex eisdem componitur Simo -nis, proprium nomen cuiusdam rustici a Terentio introducti, qui dictus est Simo quasi compugnans, quia cum aliis et se ipsum refrenando pugnabat, et producitur o in obliquis ad differentiam nominis apostoli quod corripit o in obliquis; [9] item propter eandem differentiam retinetur n in nomine apostoli sicut est ibi apud Grecos, scilicet Simon, sed a nomine rustici expellitur et dicitur Simo. [10] Item Simo vel Simon dictus est quidam magus, quasi compugnans, quia cum apostolis Dei pugnabat; [11] et quia ab ilio simonia ineepit, quia ab apostolis Spiritus Sancti gratiam pecunia emere voluit, ideo ab eius nomine dieta est hec simonia -e, que fìt cum aliquod spirituale et ecclesiasticum, quod gratis debet concedi, venditur; [12] unde simoniacus -a -um, qui facit simoniam, pro quo peccato clericus debet deponi, et simonicus -a -um, in eodem sensu, quod magis derivatur a Symon -nis. [13] Item a Simone dicti sunt quidam heretici Simoniaci: hii dicunt creaturam a deo non esse, sed a virtute quadam superna creatam. [14] Item Simon dictus est Petrus apostolus, quasi compugnans, quia contra vitia et peccata pugnavit. [15] Vel Simon ebrayce, latine interpretatur audiens vel obediens, et eadem causa alius apostolus dictus est Simon, sed ad distinctionem Simonis Petri dictus est Simon Cananeus de vico Galilee Cana, ubi aquam Dominus mutavit in vinum; [16] ipse est enim qui in alio evangelista dicitur Zelotes: Cana quippe zelus interpretatur, unde zelotes, idest emulator.