Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 89

[1] LITO -as, idest sacrificare; differunt tamen: sacrifìcat qui sacrifìcium facit, litat qui sacrifìcium facit et quod sacrifìcio petit impetrar. [2] Unde verbalia et hoc litus -ris ut supra diximus, et hic lictor, qui de officio portat gladium vel securim ante regem vel imperatorem ut ad puniendos reos presto sit; [3] et dicitur lictor quasi litor a litando c interposita, quia litat et interfìcit reos, unde quicumque regi vel iudici vel alicui presidi obsequuntur ad puniendos reos lictores dicuntur. [4] Item lictor dicitur portator cadaverum, scilicet qui portat cadavera ad bustum, similiter a litando vel a ferendo, quasi lator; [5] unde Salustius posuit illud in prima signifìcatione: 'sed Hyemsal in opido Tirmida forte utebatur domo eius qui lictor proximus fuerat Iugurte'; Oratius vero pro latore cadaverum ibi (epist. 1, 7, 6). [6] Item lictor potest dici leccator vel qui lingit, a lingo, ut supra diximus. [7] Item a lito -as hic lituus -tui, idest cornu gracile quia eo convocabantur ad litandum; lituus etiam dicitur baculus curvus quo augures utuntur vel pastores et tunc est feminini generis. [8] Et lituus componitur cum cano -is et dicitur hic liticen -nis, idest cornu canens, unde hec liticina -e, que cum cornu cantat. [9] Lito componitur collito -as, idest simul litare, delito -as, valde litare, prelito -as, idest ante litare, perlito -as, perfecte litare, relito -as, idest iterum litare. Lito cum omnibus suis compositis est activum et corripit hanc sillabam li-.