Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 76

[1] LINGO -is -xi -tum, idest lambere, linguam alicui rei superducere, [2] et inde hec lingua quia ea lingimus; vel lingua a ligo -as quia ligat verba et voces per articulatos sonos; vel lingua a ledo -is quia dentibus illiditur: sicut enim plectrum cordis ita lingua illiditur dentibus et vocalem effìcit sonum; [3] et inde hec lingula diminutivum, et linguosus -a -um, idest loquela plenus et abundans, scilicet loquax, et comparatur; unde linguositas. [4] Item a lingua linguatus -a -um, qui magnam habet linguam vel in lingua potens, et componitur benelinguatus -a -um, facundus et eloquens, et utrumque comparatur. [5] Item a lingua hic et hec et hoc linguax -cis, idest multum loquens et assidue, copiosus lingue, et comparatur; et inde hec linguacitas. [6] Item a lingua hec linguilaca -ce, idest piscis formam habens lingue, vel auguratrix sive incantatrix mulier, [7] et linguo -as, et componitur elinguo -as, linguam extrahere vel auferre, [8] et hoc sublinguium, locus subter linguam: et sublinguium dicitur folium vel aliud quod quis sub linguam ponit et cantat ut aves decipiat; [9] et hic et hec elinguis -e, idest mutus, quasi extra linguam vel re vera sine lingua, et bilinguis -e et trilinguis -e, qui duas vel tres linguas noverunt, vel qui duabus vel tribus linguis loquuntur; [10] et per similitudinem bilingues et trilingues dicuntur fallaces et duplices, qui aliud habent in corde et aliud in lingua, vel instabiles, qui nunc habent hoc in lingua nunc aliud. [11] Item a lingo -is hic lictor -ris, qui lingit; dicitur tamen et in alia significatione lictor sicut postea dicemus; [12] et hec lecca -e, proprietas lingendi vel leccacitas, unde hec leccacitas -tis et hic leccator et hec leccatrix, nam talium est Ungere. [13] Lingo componitur collingo -is, prelingo -is, relingo, et est activum cum omnibus suis compositis et facit preteritum in -xi antecedente n et supinum in -tum sine n.