Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 67

[1] LICIO -is -cui vel lexi licitum vel lectum non est in usu, idest trahere; [2] unde hoc licium -cii, filum innodatum tele per quod stamen trahitur et licitur; [3] unde hoc liciatorium, lignum in quo involvitur licium, et hic laqueus -ei, quia de filo solet fieri; [4] unde hic laqueolus -li diminutivum, et per compositionem hic laquetismus -mi, idest tendicula, et dicitur laquetismus quasi laqueus tensus, [5] et hoc laquear -ris, idest coniunctio trabium in summitate domus; vel laquearia sunt que super tigna ponuntur et ipsis tignis illaqueantur; [6] item laquearia sunt que cameram subtegunt et ornant, sed laquear ipsa testudo camere dicitur ad instar laquei curvati facta, quod et alio nomine dicitur testudo vel lacunar; [7] et inde hoc laquearium -rii, idem quod laquear, et laquearius -a -um, unde Iosephus in octavo 'de lignis celatis opere laqueario auroque vestitis'. [8] Item a laqueus laqueo -as, idest laqueo capere vel ligare, unde laqueator -ris, et designat officium ludendi: erat enim laqueatorum pugna fugientes in ludo homines iniecto laqueo impeditos consecutosque prosternere amictos umbone pelliceo. [9] Laqueo componitur allaqueo -as, collaqueo -as, delaqueo -as, idest valde laqueare vel solvere, elaqueo -as in eodem sensu, illaqueo, idest valde laqueare, [10] oblaqueo -as, undique laqueare, vel oblaqueare est circa corticem terram aperire et velut lacus efficere: hoc quidam excodicare dicunt. Laqueo activum est cum omnibus suis compositis. [11] Item licium componitur hec bilix -cis et hec trilix -cis, idest lorica que contexitur duobus vel tribus liciis accumulatis, [12] et hic bilix -cis et hic trilix -cis, idest pannus tribus filis aggregatis contextus; unde hic et hec bilicis -ce vel trilicis -ce. [13] Item a licio hoc lorum -ri, idest corigia vel corium vel habena fieni, unde hec lorica -ce, quia loris careat: solis enim circulis ferreis contexitur, unde dicitur lorica quasi loris carens et est ethimologia; [14] unde loricatus -a -um, qui habet loricam, et lorico -as, loricam induere; [15] et componitur collorico -as, idest simul loricare, et delorico -as et dilorico -as, idest valde loricare vel diversis modis, vel potius lorica exuere, vel verberare; [16] elorico -as, idest lorica exuere, illorico -as, loricam induere, prelorico -as, idest ante loricare, relorico -as, idest iterum loricare vel lorica expoliare, et est activum cum omnibus suis compositis. [17] Item a loro lorarius -a -um, quod ad lorum pertinet, vel tortus vel solutus vel ligatus, et hic lorarius, idest tortor, [18] et hoc loramentum -ti: loramenta dicuntur plura lora vel laquearia vel in parietibus tabule vel reliqua ligna que mittuntur; et loreus -a -um, idest tortus vel solutus vel ligatus vel ad lorum pertinens; [19] et componitur lorum cum pes -dis et dicitur hic et hec loripes -dis, idest claudus, qui habet pedes tortos ad similitudinem lori vel qui habet pedem ligneum quibusdam loris religatum; unde Iuvenalis (2, 23) 'loripedem rectus derideat Ethiopem albus'; idem (10, 308) 'nec pretextatum rapuit Nero loripedem nec'. [20] Licium componitur hoc aqualicium scilicet locus per quem aqua elicitur a proprio alveo. [21] Licio componitur allicio -is -xi vel allicui, attrahere, quadam delectatione vocare ad se, unde allecto -as frequentativum, idest frequenter allicere; [22] elicio -is -xi vel elicui, electum vel elicitum, extrahere, extra vocare vel educere, unde electo -as frequentativum, idest frequenter elicere, foras emittere; unde Plautus in Asinaria 'ibo adversum atque electabo quicquid illud sit'. [23] Item ab elicio hic Elicon -nis, unum de duobus cacuminibus Parnasi in quo ohm solebat esse studium, et dicitur sic quia olim inde eliciebatur sapientia, unde et Elicon dicitur quasi eliciens cuncta et est ethimologia; [24] et inde eliconius -a -um et hec Eliconis -dis, musa que in Parnaso habitat vel femina illius loci. [25] Illicio -is -xi vel illicui, illaqueare, in fraudem ducere, unde illecto -as frequentativum, et hic et hec et hoc illex -cis, qui aliquem ducit in fraudem, quod etiam absolute pro fraudulento dicitur et deceptore; unde Plautus 'esca est meretrix, pectus illex'; [26] et hec illecebra -e, carnalis delectatio que hominem illieit, licet et pro alia delectatione inveniatur, unde Sallustius 'quod siquis vacuus a culpa inciderat in amicitiam eius facile cotidiano usu et illecebris effìciebatur par similisque ceteris', et Plato in Timeo 'vidit equa desinit tactum illecebra somni'; [27] et inde illecebrosus -a -um, idest delectabilis, illecebris plenus, et comparatur, unde hec illecebrositas -tis. [28] Item ab illecebra illecebro -as, illecebris attrahere, seducere, illicere. [29] Item licio componitur cum per et dicitur pellicio -cis -xi, vel -cui, pellicitum vel pellectum, idest decipere, unde Livius 'quepiam te mulier lidio fulgens ornatu et gratia pellicuit?'; [30] et inde hic et hec et hoc pellax -cis, idest deceptor, fallax, fraudulentus, unde Virgilius 'pellacis Ulixis', et Martianus 'pellax soricas cumque sensim congeris'; et comparatur -cior -simus; [31] unde pellaciter -cius -me adverbium, et hec pellacia -e, idest fallacia, deceptio; Prudentius Contra hereses (hamart. 637) 'sentio quam contra moveat pellacia litem [32] Item a pellicio hec pelex -cis, una 1 subtracta, et dicitur pelex quia pelliciat, idest decipiat; vel dicitur pelex a pello -is que ante uxorem tenetur et postea veniente uxore a domo pellitur; vel pelex dicitur illa propter quam uxor de domo pellitur, similiter a pello -is. [33] Unde pelicatus -tus -tui, concubinatus, scilicet peccatum quod cum pelice committitur, et pecco -as: peccare quasi pelicare, [34] unde peccator quasi pelicator, quod nomen antiquitus tantum flagitiosos significabat et libidinosos sed postea transivit in appellationem iniquorum omnium, [35] et hoc peccatum, omnis malus actus et mala voluntas. Pecco neutrum est cum omnibus suis compositis si qua habet. [36] Item a pelex pelicatus -a -um, idest luxuriosus, pelici deditus, et pelico -as, luxuriari, pelicatum exercere. [37] Quod autem dicitur pellicere quasi pelle decipere, et pelex quasi pelle decipiens, et pellax quasi pelle fallax, ethimologia est non compositionis vel derivationis ostensio. [38] Item a pellicio per compositionem depelliculor -aris, idest decipere. [39] Item licio componitur prolicio -cis, procul elicere. Licio et eius composita omnia sunt activa et corripiunt hanc sillabam li-, [40] Item faciunt preteritimi in -xi et in -cui, sed elicio et prolicio frequentius in -cui, alia frequentius in -xi; et secundum quod faciunt preteritum in -xi faciunt supinum in -ctum, secundum quod faciunt in -cui faciunt in -licitum.