Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 48

[1] LENIO -nis -vi -tum, placare, humiliare, lenem facere; unde lenitio, lenimen, lenimentum et hic et hec lenis -e; et comparatur -nior -simus, unde leniter -nius -sime adverbium [2] et hec lenitas et lenitudo, et lentus -a -um. Lentus, idest flexibilis, ut 'lenta salix', et lentus, idest otiosus, et lentus, idest tardus et piger, et lentus, idest mollis, non fortis, ut 'arcus lentus', et lentus, idest non bene siccus, ut frumentum est lentum quod non bene est siccum. Quod autem quidam dicunt lentus, idest plenus, propter hec composita: vinolentus, somnolentus et similia, nichil est. [3] Nunquam enim lentus invenitur in tali significatione, nec predicta nomina componuntur a lentus, sed a lentos greco, quod significar plenitudinem: lentos enim grecum est, idest plenum vel plenitudo, et hinc componuntur predicta nomina. [4] Est enim regula: omnia nomina composita apud Latinos in -lentus desinentia sunt composita ex precedentibus dictionibus et lentos greco, unde somnolentus a somno et lentos, vinolentus a vino et lentos, et cetera. Et omnia significant rem plenam rei appellate per dictionem precedentem in compositione, ut vinolentus, plenus vino, somnolentus, plenus somno. [5] Lentus-comparatur -tior -simus, unde lente -tius -sime adverbium, et hec lentitudo -nis et lento -as -avi, idest curvare vel flectere vel tardare, lentum facere; et inde lenteo -es -ui, esse vel fieri lentum, unde lentesco -scis inchoativum. [6] Item a lentus hec lentiscus -sci, quedam arbor, quia cuspis eius lenta sit, idest mollis et flexibilis, et hec lens -tis, quoddam genus leguminis, quia humida et lenta sit vel quia lente surgat; [7] et inde hec lenticula -e, pro eodem, et lenticula parva et rotunda macula in carne, ad similitudinem lentis; unde lenticulosus -a -um, plenus lenticulis. Et lenticula dicitur vas olearium, et ex auro et argento proprie, et tunc dicitur proprie a liniendo, quia reges et sacerdotes inde liniebantur. [8] Et a lens -tis hec lentigo -nis, idest vestigium parvarum macularum in corpore, scilicet lenticula, unde lentiginosus -a -um. [9] Item a lentus hic lens -dis, idest fetus sexquipedum, unde quidam 'lens lendis capiti lens lentis convenit arvis'; et inde hic lendiculus -i diminutivum, et lendosus -a -um, lendibus plenus, et hic lendex -cis, tarmus, vermis lardi. [10] Item a lenis hic limus -mi, terra humida et cenosa, sicut que est in fundo aque, et dicitur sic quia lenis sit, unde limosus -a -um, plenus limo, et comparatur; [11] et hec limax -cis et hec limaca, pro eodem verme qui in limo moratur et in limo vel de limo nascitur, vel quia totus est immundus et limosus; [12] et hic limarius, idest retiarius, et hic liminiscus -sci, idest virgula inter duos punctos iacens. Vel dicitur sic a limi, idest obliquo, quia ex transverso iacet; et ponitur in his locis que sacre scripture interpretes eodem sensu sed diversis sermonibus transtulerunt. [13] Item a limus hec lima -e, quia limum aufert de ferro vel quia limum, idest lene, faciat, et inde hec limula diminutivum, et limo -as, idest purgare, polire vel diminuere: nam lima ferrum diminuit. Vel limare derivatur a limus, idest limo implere vel impinguare; [14] et componitur collimo -as, simul limare; delimo -as, valde limare vel limum auferre; elimo -as, idest purgare, unde elimatus -a -um, clarus vel purgatus, et elimatim adverbium, idest clare, purgate, et hoc elimamentum, idest purgamentum; [15] oblimo -as, quasi limpidare, polire, vel deterere, demolire, corrodere, vel limo cooperire, unde Lucanus 'pene gener grassis oblimat echinnadas undis'. [16] Item a lenis hoc linum, quia sit molle et lene, vel Greci dicunt linatim et nos dicimus inde linum; unde lineus -a -um, idest de lino vel ad linum pertinens, et linostius -a -um, idest lineus; [17] et hec linea -ee, corda cum qua aliquid dirigitur, quia de lino fiat; etsi etiam de lino non fìat, linea dicitur; et etiam signum quod fìt per lineam dicitur linea, ut in scriptura. [18] Et linea dicitur longitudo sine latitudine, unde hic et hec linearis -re, et lineariter; et componitur interlinearis -re, quod est inter lineas, unde quedam glosse dicuntur interlineares, que sunt inter lineas. [19] Item a linea lineo -as, protrahere, lineas facere, unde lineatim, idest per lineas vel protractim. Item a linea hoc liniamentum, dispositio vel similitudo vel figura similitudinis, et per compositionem hoc interlinium, spatium inter lineas, unde potest dici interlinearis -e. [20] Et item a lino hoc linteum -ei, idest velum, vel quod in lectulo sternitur, et mantile; et hoc linteamen -nis, [21] et hic liniarius, idest retiarius, et linarius -a -um, et hoc linarium, locus ubi abundat linum vel semen lini. [22] Linum componitur cum stamen et dicitur hoc linistema -tis, vestis ex lino et lana contexta; et dicitur sic quia in stamine linum, in trama lanam habet. Item componitur linifico, linum facere, unde hic et hec linifex -cis, qui facit et operatur linum, unde hoc linificium, ipsa lini operatio. Item a linum hec linna, idest sagum quadrum et molle, et est Gallorum, unde Plautus 'linna qua aperta est testria gallorum'. Quibusdam enim nationibus sua cuique propria vestis est, ut Parthis sarabare, Gallis linne, Germanis renones, Hyspanis stringes, Sardis mastruce; et inde linnatus -a -um, linna indutus. Item a lenio hic Leneus, idest Bacchus, quia leniat curas, vel quia sit lenis ad potandum. Vel Leneus dicitur a lenoi, quod est lacus vel cupa, in quem vel in quam vinum decurrit expressum; et etiam lacum dicitur Bacchus producere; et inde leneus -a -um, idest bacchicus. [25] Item a lenio hic leno -nis, leccator vel conciliator stupri, quia mentes miserorum blandiendo et deleniendo seducat et nundinet eorum corpora, unde hec lena -e, leccatrix vel conciliatrix stupri; lena etiam invenitur pro quodam genere pallii, unde Persius 'cui circa humeros iacintina lena'. [26] Item a leno hic lenunculus -li et lenulus -li, ambo diminutiva, unde Plautus in Penulo 'si dedero a militari tetigero lenunculum'; idem in eodem 'ut cepi dicere lenule de hac pugna'; [27] et lenocinor -aris, leccaciter vivere vel meretricari vel illud offìcium exercere, scilicet turpi ambulatione famulari, unde verbalia, et hoc lenocinium, leccacitas, vel lenitudo vel actus sive offìcium lenonis. [28] Item a lenio hic lepus -ris, quia caro eius lenis sit, vel potius derivabitur a levis. [29] Lenio componitur delinio -is, placare, dulcem facere et lenem, unde delinitus -a -um et hec delinitio -nis et hoc delinimentum, placatio, dulcedo, blandimentum; et per compositionem delinificus -a -um, idest callidus consultor vel blandiloquus; [30] oblinio -is, similiter placare. Lenio et eius composita activa sunt et lenio ubique producit hanc sillabam le-, quam eius composita mutant in -liet eam producunt, unde fit quedam concidentia inter hec composita et composita a linio.