Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 42

[1] LEGO -is equivocum est: legere, idest furari, colligere, transire; et legere est scriptarum figurarum sonos proferre, vel ex fìguris scriptis pronuntiabilia colligere: et ita legere furum est et virginum et nautarum vel viatorum vel clericorum, unde quidam 'fur aurum, virgo flores, mare nauta, libros clericus: equivoce singula quisque legit'. Redde singula his et distingue significationes. [2] Unde hic lector -ris et dicitur lector a legendo, idest percurrendo, unde et navis dicitur legere quicquid transit; vel a legendo, idest colligendo omnia que legit, quasi collector, vel a legendo, idest figurarum sonos pronuntiando colligere; et differt a participio, quia non convenir alicui ex eadem causa. [3] Participium enim convenit alicui ex actu vel passione, sed nomen verbale convenit alicui, non ex actu vel passione, sed ex frequentia vel assiduitate vel industria. [4] Dicitur enim aliquis lector, vel quia scientiam et peritiam habet legendi, vel quia assidue vel frequenter legit, unde et ab officio dicuntur in ecclesia lectores a legendo frequenter, sicut psalmiste dicuntur a psalmis canendis: illi predicant populis quid sequantur, isti canunt ut. excitent ad compunctionem animos audientium, licet quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant. [5] Idem etiam pronuntiatores vocantur, quia porro adnuntient: tanta enim et tam clara erit eorum vox, ut quamvis longe positorum aures adimpleant. [6] Unde lectorius -a -um, quod pertinet ad legendum vel ad lectorem. [7] Item a lego hec lectio -nis, unde hec lectiuncula -e diminutivum. Item a lego hoc lectrum -tri et hoc legium, pro eodem, scilicet pro pulpito. [8] Et legium componitur cum ana, quod est sursum, et dicitur hoc analogium, quia ibi supra legitur, et idem analogium dicitur ab ana, quod est sursum, et logos, quod est sermo, quia ibi supra sermocinamur. [9] Item a lego hic lectus -ti, quia antiqui in lectis suis solebant legere, unde etiam circa lectulos habebant parietes illitos cera, ut, si aliquid dignum memoria occurreret in nocte animis illorum, statim graphyo in cera illa illud designarent, ne possent tradere oblivioni; [10] et inde hic lectulus -li diminutivum et hec lectica -e, idest carrus in quo defertur lectus vel cortina circa lectum, vel lectus, et dicitur tunc lectica, secundum quosdam, a lectis herbis, et est idem quod torus; et nota quod exterior pars lecti dicitur sponda, interior pluteum. [11] Et a lectica lecticarius, qui ducit carrum, vel qui facit lectulos, vel qui lectulo iacens portatur; et lecticarius -a -um mobiliter declinatur, in eodem sensu, vel quod pertinet ad lecticam; et hic et hec lecticalis -le, in eodem sensu. [12] Lectus componitur cum sterno et dicitur hoc lectisternium vel lectus stratus, idest preparatus, vel locus in quo lectuli sternuntur, idest preparantur, vel panni et stramenta lectorum. [13] Item a lego legibilis -le et hec legia -e, idest parva navis, quia legat et percurrat et transeat aquas, et hic lembus -bi, similiter parva navicula, unde Virgilius'non aliter quam qui adverso vix flumine lembum remigio subit'; [14] inde hic lembulus -li diminutivum. Lembus alio nomine dicitur cumba, caupilus et linter, idest carabus, qua navi in fluviis et paludibus utuntur. [15] Item a lego hoc legumen -nis, quia legitur, idest colligitur, manu, unde et legumen quasi lectum manu, et est ethimologia. Vel legumen a legendo, idest eligendo : veteres enim queque meliora, scilicet fabam, pisam, lenticulam, legebant, idest eligebant; vel quia meliora eligantur pro semine. [16] Unde hic leguminarius et hec leguminaria, qui vel que custodit vel vendit legumina; et leguminarius -a -um, quod fit de legumine vel quod pertinet ad legumen. [17] Et hec Liguria -e, quedam provincia in qua sunt Vercelle, Novaria, Mediolanum, Papia, dieta sic ab abundantia leguminum ; unde hic et hec Ligus vel Ligur -ris et hoc Ligusticum, quedam herba quia abundat in Liguria, et ligusticus -a -um a Liguria dicitur, unde Iuvenalis (3, 257) 'nam si procubuit qui saxa ligustica portat'. [18] Item a lego -is lecturio -is, verbum meditativum, et legito -as et lecto -as, ambo frequentativa, et hinc lectito -as, aliud frequentativum. Et a preterito legi, mutata i in o, fìt lego -as, idest mittere, ut 'rex legavit illum in Tusciam' ; et legare, idest in testamento aliquid alicui dimittere, et proprie per manum heredis. [19] Et hinc hoc legatum, illud quod ita dimittitur; et differt a caduco, scilicet quod, cum filius deest, cadit super nepotem vel alium de cognatione, sed legatum extraneo dimittitur, unde Iuvenalis (9, 88) 'legatum omne capis nec non et dulce caducum'. [20] Et hinc legatarius -a -um, quod pertinet ad legatum, et hic legatarius et hec legataria, cui legatum dimittitur. [21] Item a lego -as pro mittere hic legatus -ti et hec legata -te, missus vel missa, et legatio -nis, missio, unde hec legatiuncula -e. [22] Et componitur allego -as, idest remittere vel affìrmare vel rationes ad fulcimentum sue partis inducere, unde allegationes dicuntur affirmationes vel rationes ad confirmandum aliquid inducte; ablego -as, aliorsum legare, unde Terentius in Echira 'aliquo michi nunc hinc est ablegandus'; [23] collego -as, simul legare, unde hic collega -e, et est nomen officii: proprie quidem college sunt in officio, scilicet qui insimul legantur ad aliquod offìcium agendum, ad pacem inter aliquos componendam; [24] delego -as, de uno loco ad alium vel deorsum legare; oblego -as, idest contra legare vel circum, vel contra dicere, vel contra leges venire vel dicere; [25] relego -as, idest remittere, et relegare idest damnare, in exilium mittere, unde relegatio -nis, scilicet quoddam genus damnationis, scilicet cum aliquis pro aliquo commisso interdicebatur a patria et privatim iubebatur discedere et sua non amittebat et spem revertendi habebat; [26] unde relegatus, sic damnatus. Hoc modo fuit damnatus Ovidius, unde ipse De Ponto (1, 7, 47) 'nec vitam nec opes nec ademit posse reverti, (ibid. 42) 'parva relegari pena futura fuit'. Et dicitur relegare sic damnare, quia relegatus semper habebat spem ut retro legaretur, idest ut reverteretur. Lego -as activum est cum omnibus suis compositis et producit le-. [27] Item a lego hec lex -gis, quia legitur. Et est lex scriptum asciscens honestum, prohibens contrarium. Vel lex est scriptum populo promulgatum, magistratu querente et populo respondente. Solebat enim magister civitatis, cum aliquam legem vellet constituere, ascendere pulpitum in media contione et querere a populo si vellet illud ratum esse, et , accepta responsione a populo, deinceps pro lege habebatur. [28] Et hinc legitimus -a -um, bonus secundum legem habitus vel factus; et hinc hic et hec legalis -le, quod legem servat et fìdem, unde legaliter et hec legalitas -tis; [29] et legalis -le, quod pertinet ad leges, et hic et hec legista -e, qui docet leges vel qui vacat legibus; et componitur hic et hec exlex -gis, idest extra legem, sine lege. Lex -gis primam producit. [30] Item a lego et iter vel itero componitur hec litera -e, quasi legifera, quia legendi iter prebeat, vel quia legendo iteratur. Vel dicitur litera, quasi litura, a lino -is, secundum consuetudinem antiquorum, qui in ceratis tabulis solebant scribere et postea linere, et, secundum hoc, litera dicitur tantum de figura. Sed quecunque derivatio vel compositio huius nominis sit debet hoc nomen tantum scribi per unum t. [31] Unde hec literula -e diminutivum, et hic et hec literalis -le, ut scientia literalis que de literis tractat vel que efficit literatum, et hic literator -ris et hic literatus -ti et literatus -a -um. [32] Literator vel literatus non dicitur ille qui multos libros inspexit et revolvit, sicut monacus, qui proprie potest dici antiquarius, quia antiquas historias habet ad manum, sed ille dicitur literator vel literatus qui ex arte de rudi voce scit formare literas et coniungere in sillabis, et sillabas in dictionibus, et dictiones in orationibus, et orationes congrue scit proferre et accentuare, unde Ieronimus Supra Matheum 'literator, inquit, erat qui gramates grece dicitur'. [33] Unde literatorius -a -um, quod pertinet ad literas vel ad literatorem vel quod tractat de literis vel quod efficit literatorem. Item a literatus vel litera literarius -a -um, idem quod literatorius, literis plenus, unde Augustinus De civitate Dei in XX 'cum quidam literaria Varronis opera predicaret'. [34] Literatus componitur illiteratus -a -um, idest sine literis, non literatus, ydiota. Et literatus et illiteratus comparantur. Item literatus et illiteratus accipiuntur aliter: illa enim vox dicitur literata, que fìguris visibilibus antea inventis et usitatis potest representari; illiterata dicitur illa que sic representari non potest, ut sibilus et gemitus infirmorum. [35] Item a litera litero -as, literis instruere vel literis coniungere et combinare, sicut sillabicare sillabas coniungere, et dictionare dictiones coniungere; et componitur collitero -as, simul literare; oblitero -as, idest delere, oblivioni tradere, [36] unde obliteratus -a -um, deletus, oblivioni deditus: Macrobius De Saturnalibus (1, 5, 1) 'vis nobis verba multis iam seculis oblitterata revocare', et Ambrosius Super Egisippum 'pietatis genitalis usu obliterata dolorem absorbuit'. [37] Item a lego hec legio -nis, quia legebantur, idest eligebantur, qui de legione debebant esse. Vel legio a lex, quia lege in castris se habebant vel quia lege in legione dispositi erant. Proprie a lingua Macedonum dicitur phalanx vel phalanga, Gallorum caterva, nostra legio; et sunt in legione VI milia VI centum LXVI homines, in manipulo CC, in cohorte quingenti, in centuria centum, in turma vel in ala XXX — sed turma est peditum, ala militum -, in decania sunt decem. [38] Et a legio legionarius -a -um, de legione existens vel ad legionem pertinens. [39] Lego componitur colligo -gis -legi -lectum, idest simul legere, unde hoc collegium, idest societas, unde collegio -as, collegium facere, congregare. [40] Item a colligo -gis hic et hec collega -e, penultima correpta, idest simul colligens: sicut convene dicuntur simul venientes, sic college dicuntur simul legentes; nam collega pro socio penultimam producit, et tantum est masculini generis, et derivatur a collego -as ut supra diximus; [41] diligo -gis -xi -ctum, idest amare. Que tamen differentia sit inter amare et diligere superius diximus: amare quidem proprie accipitur in malo, diligere in bono; [42] unde dilectus -tus -tui et hec dilectio -nis. Vel dicitur dilectio a dia, quod est duo, et ligo -as, quia in se duos liget vel quia a duobus incipit, quod est amor Dei et proximi, sed sit ethymologia dilectio quasi duos ligans vel a duobus incipiens, et derivetur, ut diximus, a diligo. [431 Item a diligo diligens -tis, studiosus, sedulus, et comparatur, unde diligenter -tius -sime adverbium et hec diligentia -e. [44] Deligo -gis, quasi de aliis legere, idest eligere, unde delectus -tus -tui, idest electio, unde Iosephus 'in civitate nostra pro delectu militum'; [45] eligo -is, excerpere, quasi extra alia aliquid legere, unde dicitur aliquis electus in episcopum qui, nondum consecratus, ex aliis iam excerptus est; et inde hec electio -nis et electivus -a -um, quod eligit vel quod pertinet ad electionem. [46] Et est eligere, proprie, de duobus propositis unum accipere et alterum dimittere: non enim eligit qui nichil accipit vel qui omnia accipit, unde quedam species coniunctionis dicitur electiva, que de duobus propositis unum eligere et alterum refutare ostendit. [47] Item ab eligo hic et hec et hoc elegans -tis, idest valens, excellens, nobilis, utilis, pulcher, bonus; bona enim et pulcra eligenda sunt, et comparatur -tior -simus, unde eleganter -tius -me adverbium; et hec elegantia, prestantia, excellentia, pulchritudo, valetudo. [48] Item ab eligo hec ylex -cis, arbor glandifera, quasi elex ab eligendo, quia huius arboris fructum primum homines elegerunt sibi, unde ylignus -a -um et yliceus -a -um, idest de ylice existens vel ad ylicem pertinens. [49] Item ab eligo hoc electuarium -rii, ab electione rerum quibus conficitur dictum. (50] Et eligo componitur preeligo -is, pre aliis eligere, quasi ex lectis eligere, unde 'elegit eam Deus et preelegit eam'. [51] Item lego componitur intelligo -is -xi -ctum, unde intelligens, intelligenter, et hec intelligentia. Item ab intelligo hic intellectus -tus -tui, unde intellectualis -le, intellectualiter. [52] Item ab intelligo intelligibilis, unde intelligibiliter, unde hec intelligibilitas, et hic et hec intellectibilis -le, intellectu comprehensibilis, unde intellectibiliter adverbium et hec intellectibilitas -tis. [53] Differunt ergo intellectus et intelligentia et intellectibilitas: quanto enim intellectus superior est ratione, in tantum intelligentia est superior intellectu, et in tantum intelligentia superior est intellectibilitas. [54] Ratio est vis anime discretiva formarum ab se invicem; intellectus est vis anime, qua forme extra corpora vel naturam comprehenduntur, vel qua incorporea percipiuntur cum certa ratione quare ita sint. [55] Sed incorporeorum tria sunt genera, scilicet anima, angelus et Deus, sed circa divinam essentiam non percipit intellectus: proprie quidem intellectus est vis anime comprehensiva incorporearum substantiarum formis subiectarum vel formarum circa eas. [56] Intelligentia vero est vis anime que aspirat ut aliquid circa divinam substantiam comprehendat. Intellectibilitas quedam vis est anime omnium formarum in quadam simplicitate complicativa, absque ordine naturali vel temporali. Tali modo Deus res comprehendit quia omnes uno intuitu absque omni successione dicitur comprehendere. [57] Hoc modo cognoscendi utuntur tres ordines angelorum, qui Deo propinquiores sunt, et quia sunt forte aliqui homines qui, quantum Dei bonitas permittit, ad hanc aliquo modo accedunt cogitationem, ideo dicit Plato 'intellectus solius dei est et admodum paucorum hominum'. [58] Et ponitur hic intellectus pro intellectibilitate, quia sepe predicta vocabula invicem pro se ponuntur, sed certe qualitercunque intellectus accipiatur, scilicet sive proprie sive improprie, pro intelligentia sive pro intellectibilitate, vere potest dici 'intellectus solius Dei est, admodum paucorum hominum'. Si hic vero aliqua interserantur obscura, in philosophia dilucidabuntur. [59] Perlego -is, idest perfecte legere, et prelego -is, idest ante legere; relego -is, iterum vel retro legere; [60] seligo -is, idest eligere, quasi seorsum ab aliis eligere, unde Augustinus De civitate Dei in VI 'si dii seligentur ut bulbi forte ceteri reprobarentur', et inde selectus -a -um, idest ab aliis electus, unde idem in eodem 'deos incertos' et selectos diligenter explicans; [61] et hec siligo -nis, quoddam genus tritici, quia sit selectum ab alio. Nam in pane species est eius precipua, unde quandoque tenuissimus et purissimus flos farine dicitur siligo, unde fìt panis mollissimus; unde Iuvenalis 'sed tener et niveus mollique siligine factus', et inde siligineus -a -um, ad siliginem pertinens vel de siligine factus. [62] Hoc sigalum -li aliud genus annone est, unde fìt pessimus panis, pro quo solent quidam ydiote proferre siliginem; unde sigaleus -a -um et sigalinus -a -um et sigalonius -a -um, et hec sigalonia -e, terra ubi sigalum abundat; [63] sublego -is -gi, idest furari, quasi subtus vel latenter legere. [64] Lego componitur cum nec et dicitur negligo -is, abiecta c et assumpta g per adiectionem, si enim mutaretur c in g, oporteret quod esset de precedenti sillaba, quod esse non potest. Negligere est contemnere, derelinquere, quasi non legere vel quasi non eligere, unde negligens, quasi non legens vel quasi non eligens. [65] Lego et eius composita omnia sunt activa. Item omnia composita a lego mutant e in presenti simplicis in i, ut colligo, diligo, eligo, intelligo, perligo, seligo, preter relego, quod non mutavit -lein -licausa differentie ad religo -as; sed preteritum et supinum sui simplicis servant immutatum, ut collegi collectum, elegi electum, preter diligo, intelligo, negligo, que mutant preteritum sui simplicis, ut dilexi, neglexi, intellexi.