L 35
[1] LATEO -es -ui, idest abscondi vel esse in abscondito. Habet adhuc et aliam significationem, sed quando construitur cum accusativo, et proprie rei animate, ut 'hoc consilium latet me': latet me, idest ignoratur a me. Si vero dicatur 'ego lateo consilium', aut nichil est dictu, nec latine dicitur, aut falsum est quod dicitur; et construitur cum tali accusativo transitive. [2] Et inde hec latebra -e, unde latebrosus -a -um, plenus latebra vel obscurus, et hoc latibulum -li, idest latebra, et hic et hec latex -cis, proprie aqua subterranea, quia latet in venis terre. Quilibet tamen liquor dicitur latex, sed determinatur per adiectivum, ut bachicus latex, vel aquaticus et similiter. Unde laticosus -a -um, idest aquosus vel liquorosus. [3] Item a lateo hec latrina, idest privatus secessus, scilicet cloaca que latet in domo, in loco privato, unde et privata dicitur. Et dicitur latrina quasi latratus ani, quia ibi anus latrat, et est ethymologia. [4] Item a lateo hoc latus -eris, quia nobis iacentibus latet, unde hoc latusculum -li diminutivum et latero -as, iungere, aliquid alicui lateri apponere; [5] et componitur allatero -as, iungere aliquid alicui lateri, iuxta laterare; collatero -as, simul laterare; delatero -as, idest a latere removere; et est activum cum omnibus suis compositis. [6] Item a latus hic et hec latro -nis: latrones dicuntur satellites magnatum qui circumdant latera eorum, quasi laterones. Latro etiam dicitur in alia significatione, sicut postea dicetur. [7] Item a latus hec lucta -e, pugna, sic dieta a complexu laterum quibus comminus certantes innituntur, qui greca appellatione athlete vocantur; et inde luctor -aris luctatus, unde luctator, luctatio et hoc luctamen et luctabundus -a -um. [8] Et componitur colluctor -aris, idest simul luctari; obluctor -aris et reluctor -aris, in eodem sensu, scilicet contra luctari vel resistere. [9] Item a latus hic et hec lateralis -le, a latere existens; et componitur hic et hec collateralis -le, qui est a latere, ut ventus collateralis, quasi contiguus et vicinus et a latere existens. [10] Item a lateo hic et hec latro -nis, vispilio qui in silvis latet ut spoliet transeuntes, et inde hic latrunculus -li diminutivum, et hoc latrocinium, unde latrocinor -aris, predati, latrocinium exercere. Item a lateo vel latro hec Laverna, dea latronum et furum, unde Oratius (epist. 1,16, 60). [11] Item a lateo hoc Latium -tii, quedam pars Ytalie ubi Saturnus latuit, expulsus a fdio suo love; sed postea ampliata est appellano nominis, ut Latium diceretur Ytalia. [12] Item hic et hec latialis -le et latinus -a -um. Proprie Latini dicti sunt Ytalici a Latio, vel a Latino, patte Lavinie, sed postea Latini dicti sunt et alii extra Ytaliam, nonnisi litterati qui litteras habent latinas. [13] Et inde hec latinitas -tis, multitudo Latinorum, vel proprietas qua quis dicitur Latinus vel lingua latina. Et inde latinor -aris et latinizo -as, idest more Latinorum se habere vel loqui, unde excellenter proprie dicitur latinari qui congrue loquitur litteris latinis: nam layci, etiam Ytalici, quasi barbari sunt respectu litteratorum. [14] Item a lateo latesco -scis inchoativum, et a supino, quod deberet esse latitum -tu, sed non est in usu, fìt latito -as frequentativum. [15] Item a lateo hec laterna -e, quia interius candela latet, unde hec laternula -le diminutivum. [16] Item a lateo latus -a -um, amplus, spatiosus, quia que lata sunt ex magna parte absconduntur, vel quia sunt apta ad abscondendum et protegendum; et comparatur -tior -simus, unde late -tius -me adverbium, [17] et hec latitudo -nis, et lato -as in latum extendere, ampliare; et componitur collato -as, simul latare; dilato -as, idest extendere vel differre, et possunt ista esse frequentativa istorum verborum confero et differo. Et est lato -as activum cum omnibus suis compositis. [18] Item a latus -a -um hic later -eris, gleba cocta unde fit murus; unde hic laterculus -li diminutivum, et dicuntur lateres a latus -a -um, quia lati formentur. Et nota quod Priscianus (gramm. II 189, 11) dicit hoc nomen defìcere in omnibus casibus singularibus et pluralibus, preter accusativum singularem. Nos tamen utimur hoc nomine in utroque numero et in quolibet casu. [19] Item nota hanc esse naturam lateris quod, quanto plus abluitur, tanto plus exasperascit et deterior fit, unde quidam, volens significare se servire inutiliter cuidam a quo nunquam remunerationem consequi deberet, interrogatus a quodam quid ageret, proverbialiter dixit: 'laterem lavo', quasi inutiliter Servio, sicut inutiliter laborat qui laterem lavat, unde quidam 'laterem lavantes et in udo piscantes sunt inutiliter laborantes'. [20] Item a latus -a -um hec lama -e, latum frustum auri vel argenti vel alterius metalli, sic dieta quia lata sit; unde hec lamina -e diminutivum, unde Iob 'quis michi det ut exarentur in libro: stilo ferreo, vel plumbi lamina vel celte sculpantur in silice'. [21] Item a latus -a -um hec lanx -cis, latus discus, unde Plautus in Cureulione (324-25) 'immo in lancibus que tibi sunt parata', sed proprie lances dicuntur scutelle de libra pendentes, et hinc lanx ponitur quandoque pro libra, unde Homerus 'sustinet auratas equali pondere lances', [22] et secundum hoc componitur hec bilanx -cis, libra, statera, quia duas habeat lances. Item inde, secundum hoc, derivatur hec lancea -e, proprie hasta habens amentum in medio, sic dieta quia equa lance, idest equali amento ponderata vibretur; [23] et inde hec lanceola -e diminutivum, et lancino -as, idest lanceis ludere vel confligere vel lancea percutere vel lacerare, unde Prudentius in libro Ymnorum 'omne hoc quicquid lancinamur non dolet'; [24] et componitur dilancino -as, diversis modis lancinare, unde idem Prudentius in eodem libro 'membra morti obnoxia dilancinata interfìcit'. [25] Item a latus -a -um letus -a -um, ylaris, quasi latus, quia latam et extensam habeat faciem. Solent enim leti faciem distendere, e contrario tristes corrugare. Et comparatur -tior -simus, unde lete -tius -sime adverbium et hec letitia -e, quasi latitia; et est letitia vultus, gaudium mentis, exultatio vero est verborum et membrorum. [26] Et letor -aris letatus; et componitur colletor -aris, et est deponens cum omnibus suis compositis. Letus componitur perletus, quamletus, idest valde letus, letifico -as, et est activum. [27] Lateo componitur deliteo -es -ui, idest deorsum latere; reliteo -es, idest iterum vel retro latere. Lateo neutrum est cum omnibus suis compositis et caret supino et corripit hanc sillabam la-, quam composita mutant in -li-, similiter correptam.