Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 15

[1] LAMBO -is -bi -tum, lingere, lingua contingere; [2] unde hoc labrum et hoc labium, et differunt, quia labium dicitur superius, labrum inferius; vel labium mulierum, labrum virorum: est enim quedam asperitas in labris virorum, propter pilos, quam asperitatem designat hec littera r posita in hoc nomine labrum. [3] Vel labrum vasis est, labium vero oris, unde et labrum invenitur pro ipso vase in quo pedes lavantur, et tunc dicitur labrum a lavando, quia lavatio infantium in eo fieri solet. Idem dicitur et alveus. [4] Et a labium labiolum diminutivum, et labiosus -a -um, qui grossa habet labia. [5] Et a labrum hoc labellum diminutivum, et hinc labellulum aliud diminutivum, et hinc labrosus -a -um, grossa habens labra. [6] Et hec labrusca -e, silvestris vitis, sic dieta quia in labris, idest extremitatibus terre vel agrorum fìnibus et marginibus, nascitur; unde labruscosus -a -um, plenus labruscis, et hoc labruscetum -ti, locus ubi labrusce abundant. [7] Item a lambo hec lampas -dis, quod et hec lampada -e dicitur, vas quod ecclesiam illuminat. Proprie lampas est vas vel fiamma in vertice lucens, et dicitur sic quia lambentis motum ostendere videatur, unde fax et candela dicuntur lampas. [8] Lambo componitur coliambo -bis, idest simul lambere; dilambo -bis, idest diversis modis lambere. Lambo et eius composita sunt activa et faciunt preteritum in -bi et supinum in -bitum; corripiunt penultimam.