Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

L 10

[1] LAGOS grece, latine dicitur cursus vel velocitas, unde apud Grecos lepus vocatur lagos vel lageos, quia velociter currat. [2] Et hinc quedam vitis dicitur lageos grece, leporina latine, quia velociter currat ad maturitatem, ut lepus; vel quia vinum eius venas hominum cito transit. [3] Et hec lagois, quedam avis habens leporinam carnem, et quidam piscis eadem ratione dicitur lagois, unde Oratius (sat. 2, 2, 22). [4] Et hoc laganum, quoddam genus cibi quod prius in aqua coquitur, postea in oleo frigitur; et sunt lagana de pasta quasi quedam membranule, que quandoque statim in oleo friguntur postea melle condiuntur, quandoque prius in aqua coquuntur postea in oleo friguntur: Illa vulgo dicuntur crustella, ista lasania; et dicuntur sic, quia suavia sunt ad comedendum ut caro leporina.