I 117
[1] IUNGO -is -xi -ctum, unde verbalia et iunctim adverbium et hic et hec iungibilis -le, unde iungibiliter adverbium et hec iungibilitas -tis. [2] Item a iungo hoc iugum -gi, idest cacumen montis, quia propinquitate iugorum colles iungantur, et inde hoc iugulum -li diminutivum et iugosus -a -um, idest cacuminosus vel montuosus. [3] Dicitur etiam iugum illud ligneum instrumentum quo boves iunguntur, unde, quadam similitudine, iugum dicitur servitus. [4] Unde hic iugulus -li, idest guttur vel gutturis incisio, et inde iugulo -as, iugulum incidere, et hinc verbalia, et iugulatorius -a -um, iugulamentum et iugulamen. [5] Item a iugum iugo -as, idest copulare, iungere, sub iugo ponete; et hinc iugamen, iugamentum, et hic et hec iugabilis et hoc -le, quod et iugalis -le per sincopam invenitur, idest iungibilis. [6] Iugo componitur coniugo -as, idest coniungere, sub eodem iugo ponere, unde hec coniugatio -nis, consequens verborum declinatio, et dicitur a coniugo -as quia per consonantes coniugatas, idest affìnes et consimiles, apud Grecos coniugatio discernitur: et hec ratio ad Grecos spectat; [7] vel dicitur decli-natio verbi sic quia plurima verba coniugantur in ea, idest sub eodem iugo declinationis ponuntur: et hec ratio pertinet ad Latinos. [8] Item componitur disiugo -as, disiungere, separare, a iugo removere; subiugo -as, debellare, sub iugo ponere. Iugo activum est cum omnibus suis compositis et corripit hanc sillabam iu-, [9] Item a iugum, pluraliter, hee iugule -arum, stelle que sui disposinone iugum ostendunt, et hic et hec iugalis et hoc -le, idest iugo assuetus, sub iugo positus quasi domitus, [10] et componitur subiugalis -le, sub iugo positus, unde illud 'invenietis asinam alligatam et pullum fìlium subiugalis'. Iugum componitur cum convel sin, quod est con-, et dicitur coniugus -a -um et siniugus -a -um, quod et sinzugus -a -um invenitur: omnia in eodem sensu, idest eiusdem iugi, sub eodem iugo positus. Unde quedam pronomina ab Aristarco dicuntur coniuga vel sinzuga , idest eidem iugo certitudinis vel defìnitionis personarum subiacentia. [12] Et componitur inconiugus -a -um, dissimilis, non eiusdem iugi, unde idem Aristarcus dicit verba esse inconiuga, idest non coniuga, scilicet non eidem iugo certitudinis et definitionis personarum subiacentia. [13] Item iugum componitur cum in et dicitur hec iniux -gis et cum seet dicitur hic et hec seiux -gis, in eodem sensu. Iniuges dicuntur boves nondum iugo coniuncti, et idem dicuntur seiuges, quasi seorsum a iugo. [14] Item componitur cum sub et dicitur subiux -gis, idest bos sub iugo positus. [15] Item iugum componitur cum bis et dicitur hec biga, quod et biiuga dicitur, scilicet currus tantum a duobus equis tractus; [16] et cum tris, quod est tria, et dicitur triga -e, currus tantum a tribus equis tractus; [17] et cum quattuor et dicitur hec quadriga, currus a quattuor equis tractus; [18] et cum sex et dicitur seiuga, scilicet currus a sex equis tractus: et ita biga, triga, quadriga, seiuga dicuntur a numero equorum et iugo; sed hec nomina in secunda littera diligentius distinximus. [19] Et hinc biiugus -a -um et hic et hec biiugis -ge, in eodem sensu, et substantive inveniuntur declinata: hic biiugus -gi et hic et hec biiugis -gis. Et dicuntur biiugi equi qui trahunt bigam vel qui sunt duo ad iugum et, secundum hoc, biiugus vel biiugis a bis et iugo. [20] Similiter distingue ea que derivantur a triga, quadriga, seiuga, scilicet triiugus -a -um et triiugis -e, quadriiugus -a -um et quadriiugis -ge, seiugus a -um et hic et hec seiugis -e. [21] Item iugum componitur cum conet dicitur hic et hec coniunx -gis, abiecta n in genitivo causa differentie ad hoc verbum 'coniungis'. Et appellantur coniuges a prima desponsationis fide, quamvis inter eos ignoretur coniugalis concubitus, sicut Maria Ioseph coniunx vocabatur, inter quos non fuerat nec futura erat ulla carnalis commixtio. [22] Et dicuntur coniuges quasi eiusdem iugi, a iugo quod in ipso matrimonio coniungendis imponitur, et quo copulantur, ne separentur. Vel dicuntur coniuges a coniungendo, quia sint coniuncti, quod natura potius videtur exigere. [23] Unde hic et hec coniugalis et hoc -le, coniugaliter et hoc coniugium -gii, scilicet legitimarum personarum inter se coeundi copulandique contractus, vel legitima viri et mulieris coniunctio individuam consuetudinem vite continens. [24] Item a iugum hic et hec iugis -ge, idest assiduus, continuus, perseverai, unde iugiter adverbium, idest assidue, continue, perseveranter, et hec iugitas -tis, idest assiduitas, perseverantia. [25] Item a iungo hec iunctura, commissura, actus vel passio iungendi vel id quod iungitur et ligatur, et hic iuncus -ci, quia eo aliquid iungitur et ligatur, vel quia iunctis radicibus hereat. [26] Unde hic iunculus -li et hoc iuncetum, locus ubi iunci abundant, et iunceus -a -um, idest de iuncis existens vel ad iuncos pertinens vel macer et subtilis ad modum iunci, et hec iuncata -te, lac concretum et in iuncis involutum. [27] Iungo componitur abiungo -gis -xi -tum, idest separare; adiungo -is; coniungo -is, et hinc verbalia; abiunctim, coniunctim, adiunctim, et coniunctio, unde hic et hec coniunctionalis -le, coniunctionaliter adverbium; [281 disiungo -is, separare, dividere; iniungo -is, idest precipere; reiungo -is, idest disiungere vel iterum iungere; subiungo -is; seiungo -is, idest seorsum iungere vel seorsum a iunctura facere, idest disiungere. Iungo et eius composita activa sunt et faciunt preteritum in -xi et supinum in -ctum.