I 108
[1] YTALUS et SABINUS et SICANUS fratres fuerunt, ex quibus nomina regionibus quas tenuerunt divisim imposita sunt. Nam ab Ytalo rege dieta est Ytalia, unde ytalicus -a -um et ytalus -a -um, quod magis descendit ab Ytalo, et hinc ytalicus; [2] et a Sabino Sabinia, unde sabinus -a -um; et a Sicano Sicania, idest Sicilia, unde sicanus -a -um. Et nota quod Ytalia olim a Grecis occupata Magna Grecia dieta est.