I 98
Hec YSIS -sis vel -sidis lingua Egiptiorum terra dicitur; fuit enim Ysis regina Egiptiorum, Inachi fìlia, que, de Grecia veniens, Egiptios litteras docuit et terras colere instituit, ideo et terram eius nomine appellaverunt. Et interpretatur Ysis revelatrix, quia revelavit predicta Egiptiis. Unde ysiacus -a -um.