Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

I 55

[1] IN prepositio est et deservit utrique casui, unde infra adverbium loci; et comparatur inferior infìmus, unde inferius, infime adverbium. [2] Et ab infìmus hic et hec infimas -tis. Infimates dicuntur infimi et minores in populo: quod autem infimi vel infimates dicuntur quasi infimo positi, ethymologia est, non compositionis ostensio. [3] Item ab infìmus infimo -as, idest deprimere, subtus ponete, unde infìmatus -a -um, unde Augustinus De civitate Dei, in VIII 'ingenia illa ad beatitudinem sublimata, ad miserias autem infimata'. [4] Item ab infra hic infernus -ni, et pluraliter hec inferna -orum, in plurali neutri generis. Et dicitur infernus ab infra, quia sub terra dicitur esse, sicut enim cor hominis est in medio, ita et infernus in medio terre perhibetur esse. [5] Vel infernus dicitur ab infero, quia anime reorum illuc inferantur; unde hic et hec infernalis -le et infernus -a -um, idest infernalis vel imus, suppositus; [6] et hic et hec infernas -atis, de inferno existens, qui infernum colit, sicut supernas -atis, qui est superius vel qui colit superna; [7] et inferus -a -um, et hic inferus -ri pro inferno vel pro deo infernali, scilicet pro deo mortuorum et pro ipsis mortuis, sicut superus pro deo celesti, idest pro deo vivorum. Et hinc inferie -arum, sacrifìcia facta inferis pro mortuis. [8] Item ab in intra, et differt ab infra, quia infra signifìcat localem depressionem vel suppositionem, ut 'sol currit supra lunam, luna infra solem'; intra, vero, signifìcat localem inclusionem cui contrari um est extra, quod signifìcat localem exclusionem, ut 'cives habitant intra muros civitatis, rustici extra'. Nullus ergo dicat 'ego sum infra muros civitatis', nisi esset defossus sub ipsis muris; hanc tamen abusionem intolerabilem nostri ydiote non abhorrent. [9] Intra comparatur interior intimus, unde interius intime adverbium. Et ab intimus hic et hec intimas -tis, interius habitans vel secretarius vel consiliarius et creditarius noster, qui scit secreta et intima cordis vel domus; [10] et intimo -as, demonstrare, indicare, nuntiare, notificare. Vel componitur ab in et timos, quod est mens, quasi in mentem inculcare et immittere. [11] Item ab intra intrinsecus -a -um, interior, et intus et intro. Et differunt, quia intro significat ad locum, intus significat in loco vel de loco, ut 'intro vado', 'intus sum', 'intus exeo'; et componitur abintus et deintus. [12] Et ab intus internus -a -um, interior, et hec interula -e, idest camisia, quia intus, iuxta carnem induitur, unde Martianus Capella 'tritonia interula resolutorum tineo strophioque flammarum instar'; unde interulatus -a -um, camisia indutus. Et ab interula vel intus interulus -a -um, idest interior, unde Martianus 'quin etiam et interulos gaudens dissolvere nexos'. [13] Item ab intus intestinus -a -um, intrinsecus, unde hoc intestinum. Et dicuntur intestina interiora, quia in interiore parte corporis cohibentur, que immo longis nexibus in modum circulorum ordinata sunt, ut susceptas escas paulatim egerant et superadditis cibis non impediantur. [14] Vel intestinus componitur ab in et testa, et hinc bellum dicitur intestinum, quod est intra testam, idest muros civitatis; et intestina interiora, quia quasi in testa recondita sunt. [15] Item ab intro introrsus -a -um, intrinsecus, sed frequentius introrsum invenitur in vi adverbii; et introneus -a -um, idest interior et proprie qui quadam importunitate se ingerit intro, ut comedat; et intro -as -vi, verbum neutrum et, per compositionem, introeo -is -ivi, ire intro, intrare, unde hic introitus -tus -tui. [16] Item ab in inter, adverbium loci: semper enim significat locum, sed dissimiliter, scilicet sex modis. Significat enim quandoque localem positionem in medio, ut 'interrumpo', quandoque transitionem unius ad alium, ut internuntius', quandoque distantiam localem, ut 'intercapedo', quandoque distantiam temporalem, ut 'intervallum', quandoque vicissitudinem cum transitione, ut 'conversique oculi inter se atque ora tenebant', quandoque permanentiam in medio, ut 'inter amicos', et hoc cum quadam numerationis significatione. [17] Et ab inter derivantur interim et interea adverbia temporis, et interea componitur interealoci, idest interim vel in eo loco. [18] Inter componitur interdum et interdiu, idest interim et proprie dum dies est. Componitur quoque inter cum multis aliis partibus que melius separatim tractantur. [19] Item ab in inde adverbium, et componitur deinde et subinde, exinde, perinde, proinde, et differunt, quia deinde exinde et subinde adverbia sunt loci vel ordinis; perinde adverbium similitudinis vel qualitatis, idest taliter; proinde coniunctio est illativa, idest igitur: invenitur tamen quandoque adverbium loci vel ordinis. [20] Et ista quandoque apocopantur exin, dein, subin, pro deinde, exinde et cetera. Et vide quod omnia composita ab inde debent acuere antepenultimam iuxta regulam illam: si aliqua prepositio componitur cum adverbio habente penultimam longam, ipsa penultima debet acui, ut alonge, delonge, abintus, excepto uno solo adverbio, scilicet inde, quod, si componatur cum prepositione, ipsa antepenultima acuenda est, ut exinde, deinde et cetera. [21] In componitur cum multis partibus, de quibus congruentius in suis locis tractabitur, tamen eius significationes diversas, et diversos modos quibus construitur cum casibus, diligenter distinguemus. [22] 'In' sedecim modis construitur cum casibus: septem cum accusativo tantum, sex cum ablativo, tribus cum utroque indififerenter. [23] Quotiens itaque in significat motionem de loco ad locum, construitur cum accusativo tantum, ut 'vado in urbem', 'vado in ecclesiam' si sum extra. Item, quando in ponitur pro 'contra', construitur cum accusativo tantum, ut 'vado in hostem', idest contra hostem, 'in adulterum dico', idest contra adulterum. [24] Item, quando in consignifìcat indeterminatam infinitatem, construitur cum accusativo tantum, ut (Vulg. exod. 15, 18) 'dominus regnabit in eternum', (Vet. Lat. sap. 5, 16) 'iusti autem in perpetuum vivent'. [25] Item, quotiens in consignifìcat diuturnitatem, construitur cum accusativo tantum, ut 'visio quam hic videt in longos dies est', et ibi, 'iste prophetat in magna tempora', et ibi 'ut inhabitem in longitudinem dierum'. [26] Item, quotiens ad in subintelligitur usque, construitur cum accusativo tantum, ut 'qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam eternam custodiet eam', idest usque in vitam eternam; et ibi, 'scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem', idest usque in illum diem. [27] Item, quotiens in ponitur pro iuxta, construitur cum accusativo tantum, ut 'isti contendebant coram rege in hunc modum', idest iuxta hunc modum; et ibi 'misit ad Ezechiam in hec verba', idest iuxta hec verba. [28] Item, quotiens in ponitur pro supra, construitur cum accusativo tantum, quod videtur esse tantum cum liber exponitur ab aliquo, ut 'Beda in Matheum', idest supra Matheum. [29] Sequitur de ablativo: quotiens ergo in consignificat motionem fieri in eodem loco, construitur cum ablativo tantum, ut 'milites currunt in civitate', 'ego curro in campo'. [30] Quando in consignificat permanentiam in eodem loco vel in re aliqua, construitur cum ablativo tantum, ut 'sum in domo', 'sum in lectione', 'sum in cogitatione, 'dormio in lecto'. [31] Item in, quotiens ponitur pro inter, construitur cum ablativo tantum, ut (Vulg. Lue. 1, 28) 'benedicta tu in mulieribus', idest inter mulieres; et ibi (Vulg. psalm. 67, 19) 'accepisti dona in hominibus', idest inter homines, et ibi 'in quibus et vos vocati estis', idest inter quos. [32] Item, quotiens in ponitur pro intra, construitur cum ablativo tantum, ut 'oratio mea in sinu meo convertetur', idest intra sinum meum, et ibi (Vulg. psalm. 30, 9) 'nec conclusisti me in manibus inimici', idest intra manus inimici. [33] Item, quotiens in ponitur pro cum, construitur cum ablativo tantum, ut (Vulg. gen. 32, 10) 'in baculo meo transivi Iordanem', idest cum baculo meo. [34] Item, quotiens in ponitur pro ante, construitur cum ablativo tantum, ut 'dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo', idest ante conspectum tuum, et (Vulg. psalm. 117, 23) 'hoc est mirabile in oculis nostris', idest ante oculos nostros. [35] Cum utroque vero construitur indifferenter, quotiens in ponitur pro super: construitur cum accusativo, ut (Vulg. psalm. 84, 9) 'loquetur pacem in plebem suam' idest super plebem suam; cum ablativo, ut 'misit Deus filium suum in terra', idest super terram, et ibi 'iacta cogitatum tuum in Domino', idest super Dominum. [36] Item, quotiens ponitur pro per, construitur quandoque cum accusativo, quandoque cum ablativo: cum accusativo, quando significat localem transitionem, ut 'aperite portas iustitie et ingressus in eas', idest per eas; cum ablativo, ut 'multifariam multisque modis olim locutus est Deus in prophetis', idest per prophetas. [37] Item, quotiens in ponitur pro ad, construitur quandoque cum accusativo, quandoque cum ablativo: cum accusativo, quando motionem localem significat, ut (Verg. Aen. 1, 82) 'impulit in latus', idest ad latus; cum ablativo, ut 'Dominus erit in latere tuo', idest ad latus tuum. Et hec dieta de in suffìciant.