I 31
[1] Hee IDUS iduum idibus, idest divisio, unde quidam dies mensis dicitur idus, quasi divisio, quia tunc dividebantur a nundinis, que durabant a nonis usque ad idus; vel quia tunc dividebatur mensis, non quia in idibus sit medietas cuiuslibet mensis, sed quia in idibus est divisio mensis quantum ad appellationem dierum: ab idibus enim mensis non computatur nisi per kalendas sequentis mensis. [2] Vel dicitur iIle dies idus, quasi edus, ab edendo, quia hic dies apud veteres epularum esset. Et ab idus quod est divisio dicitur iduo -as, idest dividere. [3] Et idus vel iduo componitur cum viro et dicitur vidua, quasi viridua, idest a viro idua et divisa: proprie quidem dicitur vidua que cum viro diu fuit nec circa consortium alterius viri, post mortem primi coniugis, adhesit. Nam que alteri, post mortem prioris viri, nupserit, vidua non dicitur; quod autem dicitur vidua, idest viro diu consueta, ethymologia est. Et hinc viduus -a -um et viduo -as, viduam reddere, quod fìt cum quis virum alicuius occidit. [4] Item ab idus et iota, quod est littera, dicitur hic et hec idiota -e, idest illitteralis vel illitteratus, quasi divisus a litteris, idest indoctus, insipiens. Vel componitur ab idus et ota, quod est auris, inde idiota, quasi divisus ab aure, quasi qui quod audit non intelligit. Vel idiota ab ydios, quod est proprium, et ethis, quod est mos, qui proprium morem sue terre ignorat.