H 60
[1] Hec HORA -e, cum h, dierum est; et hora est spatium in quo medietas alicuius signi oritur in oriente et medietas alterius occidit in occidente; et horula -e diminutivum, [2] et hic Horus -i, Apollo, quia primus horas invenit. [3] Et componitur cum lego et dicitur hoc horologium, ubi hore leguntur, idest colliguntur; vel componitur a logos, quod est sermo vel ratio, quia ibi sermo vel ratio habetur de horis colligendis, unde horologicus -a -um, qui in horologio colligit horas vel quod pertinet ad horologium; [4] et componitur cum specio vel inspicio et dicitur hic et hec horuspex -cis vel horinspex -cis, iIle qui inspicit horas, et hic horuspicus -ci, idest horarum inspector, qui edam horoscopus dicitur, [5] et componitur ab hora et copos, quod est labor vel intentio, quasi in cognitione horarum intendens vel laborans. Vel componitur ab hora et scopin, quod est speculari, quasi qui per horas nativitatis hominum speculatur dissimili et diverso fato, unde Persius (6, 18-19) 'geminos, horoscope, varo producis genio': varo dixit, pro vario, per sincopam. [6] Unde horoscopium, idest horarum speculatio. [7] Item hec ora -e, sine h, est regionum vel finium vel vestium: cum enim regionem vel finem vel extremitatem vestimentorum designare volumus per hoc nomen, scribendum est sine h, unde hoc orarium dicitur limbus qui apponitur ore, idest margini vel extremitati alicuius vestimenti, causa ornatus.