H 52
[1] HYSTORIN interpretatur videre vel cognoscere; unde hec hystoria -e: antiquitus enim nullus scribebat hystoriam nisi qui interfuisset et ea que conscribenda essent vidisset. Vel ideo dicitur hystoria ab hystorin, quia diu preterita ad nostram notitiam reducit: est enim hystoria res gesta a memoria hominum propter vetustatem remota. In nostro tamen usu et si nuper, vel aliquantulum retro, res gesta sit, tamen dicitur hystoria. [2] Et inde hec hystoriola -le diminutivum, et per compositionem hic hystoriographus, descriptor hystoriarum, unde hec hystoriographia -e, hystorie descriptio, [3] et hystoriographo -as, idest hystoriam describere vel depingere, designare; et, in eodem sensu, hystorio -as, et sunt activa.